라틴어 문장 검색

ipsae tela viris, ipsae iram animosque ministrant, hortanturque unaque ruunt, nec avita gementes limina nec parvos cessant ostendere natos:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권249)
"ne frena animo permitte calenti, da spatium tenuemque moram, male cuncta ministrat impetus;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권312)
Suspecta sit vobis ista perversitas, ne qua vis lateat in occulto, quae vos adversus formam, adversus naturam iudicandi, contra ipsas quoque leges ministret.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 13:12)
Plane religiosiores estis in cavea, ubi super sanguinem humanum, super inquinamenta poenarum proinde saltant dei vestri argumenta et historias noxiis ministrantes, nisi quod et ipsos deos vestros saepe noxii induunt, vidimus aliquando castratum Attin, illum deum ex Pessinunte, et qui vivus ardebat, Herculem induerat.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 15장 4:1)
Certe non potest fidei convenire, ut religionis meritis excrevisse videantur qui, ut suggessimus, religionem aut laedendo creverunt aut crescendo laeserunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 17:1)
sed agnoscimus, unde talia suggerantur, quis totum hoc agitet, et quomodo nunc astutia suadendi nunc duritia saeviendi ad constantiam nostram deiciendam operetur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 27장 3:2)
Suggeritur enim ei a tergo:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 33장 3:8)
Quod ideo suggesserim, ne cui nota varietas sectae huius in hoc quoque nos philosophis adaequare videatur et ex varietate defensionum iudicet veritatem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 9:3)
Nemo negat, quia nemo ignorat, quod ultro natura suggerit, deum esse universitatis conditorem eamque universitatem tam bonam quam homini mancipatam.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 2장 2:3)
Iam nunc volumus suggerere de artibus et de his, quorum auctores in nominibus exsecramur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 2:7)
tam haec quam illa mortuis ministrat.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 12장 2:11)
Dubitas illo enim momento, quo diabolus in ecclesia1 furit, omnes angelos prospicere de caelo et singulos denotare, quis blasphemiam dixerit, quis audierit, quis linguam, quis aures diabolo adversus deum ministraverit?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 27장 1:4)
Et primum quidem annonas sibi eos affluentius ministrare cogunt, quaerentesque occasionem diuortii, protestantur, nisi profusior sibi alimentorum copia daretur, se cuncta insulae loca rupto foedere uastaturos.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XV. 1:5)
Qui, haec audiens, manere illos in ea, quam adierant, insula, et eis necessaria ministrari, donec uideret, quid eis faceret, iussit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXV. 1:1)
quin potius benigno uos hospitio recipere, et, quae uictui sunt uestro necessaria, ministrare curamus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXV. 1:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION