라틴어 문장 검색

Eurynomen enim dictam, quia late patentis patrimonii sit beneficia dividere ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 30:3)
nunc conviviorum vigebit furor et foedissimum patrimoniorum exitium, culina ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 65:2)
Arcesilan aiunt amico pauperi et paupertatem suam dissimulanti, aegro autem et ne hoc quidem confitenti deesse sibi in sumptum ad necessarios usus, clam succurrendum iudicasse ;
(세네카, 행복론, Liber II 36:2)
Parsimonia est scientia vitandi sumptus supervacuos aut ars re familiari moderate utendi ;
(세네카, 행복론, Liber II 154:1)
donavit alius, sed toto patrimonio cessurus.
(세네카, 행복론, Liber III 35:2)
" Dedi tibi patrimonium.
(세네카, 행복론, Liber III 41:5)
Quomodo male filiae suae consulet, qui illam contumeliose et saepe repudiate collocavit, malus pater familiae habebitur, qui negotiorum gestorum damnato patrimonii sui curam mandaverit, quomodo dementissime testabitur, qui tutorem filio reliquerit pupillorum spoliatorem, sic pessime beneficia dare dicetur, quicumque ingratos eligit, in quos peritura conferat.
(세네카, 행복론, Liber IV 129:1)
Filii bona valetudo, felicitas, patrimonium pertinet ad patrem ;
(세네카, 행복론, Liber V 111:2)
et universa in imperio eius sunt, in patrimonio propria.
(세네카, 행복론, Liber VII 36:2)
Non satis muliebris insania viros superiecerat, nisi bina ac terna patrimonia auribus singulis pependissent.
(세네카, 행복론, Liber VII 51:4)
O miserum, si quem delectat patrimonii sui liber magnus et vasta spatia terrarum colenda per vinctos et immensi greges pecorum per provincias ac regna pascendi et familia bellicosis nationibus maior et aedificia privata laxitatem urbium magnarum vincentia !
(세네카, 행복론, Liber VII 58:1)
Adstricti sunt in continendo patrimonio, simul ad iacturam temporis ventum est, profusissimi in eo, cuius unius honesta avaritia est.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 13:6)
Ego te, Cinna, cum in hostium castris invenissem, non factum tantum mihi inimicum sed natum, servavi, patrimonium tibi omne concessi.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 58:1)
Me quidem, quotiens ad antiqua exempla respexi, paupertatis uti solaciis pudet, quoniam quidem eo temporum luxuria prolapsa est, ut maius viaticum exulum sit, quam olim patrimonium principum fuit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 86:1)
Viderint illae matres, quae potentiam liberorum muliebri impotentia exercent, quae, quia feminis honores non licet gerere, per illos ambitiosae sunt, quae patrimonia filiorum et exhauriunt et captant, quae eloquentiam commodando aliis fatigant.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 101:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION