라틴어 문장 검색

dum integrae res sint, statuere apud animum suum Persea debere, utrum singula concedendo nudatus ad extremum opibus extorrisque regno Samothraciam aliamve quam insulam petere ab Romanis, ubi privatus superstes regno suo in contemptu atque inopia consenescat, malit, an armatus vindex fortunae dignitatisque suae aut, ut viro forti dignum sit, patiatur quodcumque casus belli tulerit, aut victor liberet orbem terrarum ab imperio Romano.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 535:1)
nec aliud eum quam, ne frater in regno moriatur, sibi ipsi spem propinquam regni erepturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 212:2)
utrum enim partem regni petiturum esse, an totum erepturum?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 214:1)
foras, lumbrice, qui sub terra erepsisti modo, qui modo nusquam comparebas, nunc, cum compares, peris.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 4, scene 41)
Quia quod tetigere, ilico rapiunt, si eas ereptum, ilico scindunt:
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 3, scene 64)
sospes iter incipe hoc, uti viro tuo semper sis superstes, tuaque ut potior pollentia sit vincasque virum victrixque sies, tua vox superet tuomque imperium:
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 4, scene 42)
neque quadrupulari me volo, neque enim decet sine meo periclo ire aliena ereptum bona, neque illi qui faciunt mihi placent.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 26)
Ius meum ereptum est mihi, meas mihi ancillas invito me eripis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 416)
Bene hercle nuntias, deosque oro ut vitae tuae superstes suppetat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 1, scene 236)
tu nunc superstes solus sermoni meo es.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 2, scene 477)
) Ergo liquor, qui est in eius lapidis corpore, et aer cum exustus et ereptus fuerit, habueritque in se residuum calorem latentem, prius quem ex ignis vi recepit, intinctus in aqua, umore penetrante in foraminum raritates, confervescit et ita refrigeratus reicit ex calcis corpore fervorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 5장15)
si ergo in his locis aquarum ferventes inveniuntur fontes et montibus excavatis calidi vapores ipsaque loca ab antiquis memorantur pervagantes in agris habuisse ardores, videtur esse certum ab ignis vehementia ex tofo terraque, quemadmodum in fornacibus ex calce, ita ex his ereptum esse liquorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 6장11)
Superstitem Caesarem omnemque eius prolem, superstitem te cum communibus habet fratribus.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 53:5)
sed 'superstes' praesentem significat, ut Cicero in Mureniana suis utrisque superstitibus, id est praesentibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3395)
Vixit Sextus Pompeius primum sorori superstes, cuius morte Optime cohaerentis Romanae pacis vincula resoluta sunt, idemque hic vixit superstes optimo fratri, quem fortuna in hoc evexerat, ne minus alte eum deiceret, quam patrem deiecerat ;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 88:4)

SEARCH