라틴어 문장 검색

Namque hi si per binarium numerum multiplicentur, omnes pariter inpares rite pluralitas demensa sufficiet.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter inpari eiusque proprietatibus. 2:2)
quos si duo rursus septenario dempserim, supersunt v, atque ex his alios duos, iij rursus exuberant, quos alio binario deminutos sola unitas superstes egreditur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De inventione eorum numerorum, qui ad se secundi et compositi sunt, ad alios vero relati primi et incompositi 2:5)
Rursus aufero de maiore minoris numeri quantitatem, id est viiij de xxj, relinquuntur xij. Ex his rursus demo viiij, supersunt iij. Qui si ex novenario detrahantur, senarius relinquetur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De inventione eorum numerorum, qui ad se secundi et compositi sunt, ad alios vero relati primi et incompositi 3:2)
et aufer ex xvj octonarium, remanent viij, quibus positis ex tertio, id est xxxij, sumptis primo, id est viij et duobus secundis, id est octonariis, supersunt viij;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum ad aequalitatem omnis inaequalitas reducatur 3:11)
Haec quidem de quantitate, quam secundum ad aliquid speculamur, ad praesens dicta sufficiant.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De per se constante quantitate, quae in figuris geometricis consideratur; in quo communis ratio omnium magnitudinum. 1:1)
Ac de solidis quidem figuris haec ad praesens dicta sufficiant.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De ea natura rerum, quae dicitur eiusdem naturae, et de ea, quae dicitur alterius naturae et qui numeri cui naturae coniuncti sint 1:1)
Neque enim quod ante oculos situm est suffecerit intueri, rerum exitus prudentia metitur;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, I 1:27)
Atqui non est aliud quod aeque perficere beatitudinem possit quam copiosus bonorum omnium status nec alieni egens sed sibi ipse sufficiens.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, III 2:6)
— Qui uero eget aliquo non est usquequaque sibi ipse sufficiens.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:14)
— Opes igitur nihilo indigentem sufficientemque sibi facere nequeunt, et hoc erat quod promittere uidebantur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:19)
nam quae sufficientes sibi facere putabantur opes alieno potius praesidio faciunt indigentes.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:30)
Hactenus mendacis formam felicitatis ostendisse suffecerit;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 1:1)
Nam nisi fallor, ea uera est et perfecta felicitas quae sufficientem, potentem, reuerendum, celebrem laetumque perficiat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 3:5)
— Quoniam igitur agnouisti quae uera illa sit, quae autem beatitudinem mentiantur, nunc superest ut unde ueram hanc petere possis agnoscas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVII 3:13)
Hoc tantum perspexisse sufficiat quod naturarum omnium proditor deus idem ad bonum dirigens cuncta disponat, dumque ea quae protulit in sui similitudinem retinere festinat, malum omne de rei publicae suae terminis per fatalis seriem necessitatis eliminet.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 7:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION