라틴어 문장 검색

"Tartareae sedes et formidabile regnum Mortis inexpletae, tuque, o saevissime fratrum, cui servire dati manes aeternaque sontum supplicia atque imi famulatur regia mundi, solvite pulsanti loca muta et inane severae Persephones vulgusque cava sub nocte repostum elicite."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권200)
"absciderunt tristes crudelia Parcae stamina, nec dictis, supplex quae plurima fudi ante Iovem frustra, lacrimisque avertere luctus contigit;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권113)
Audierant, dictoque manent, mox numina supplex affatu tacito iuvenis Tegeaeus odorat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권240)
ergo ut erat lacrimis lapsoque inhonorus amictu ante Iovem - et tunc forte polum secretus habebat - constitit, haud umquam facie conspectus in illa - nec causae latuere patrem - , supplexque profatur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권68)
Perseos effigiem maestam exorantque Mycenae confusum Iunonis ebur;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권197)
"si quando nefanda huc aderit coniunx, illi funesta reserva supplicia:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권62)
"quidquid es, aeternus Phoebo dolor et nova clades semper eris mutisque diu plorabere Delphis, hic Tenedon Chrysenque dies partuque ligatam Delon et intonsi eludet penetralia Branchi, nec Clarias hac luce fores Didymaeaque quisquam limina nec Lyciam supplex consultor adibit."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권103)
"tantum exorata Pelasgis siste levem campum, celeres neu praecipe Pareas."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권141)
At procul Argolici supplex in margine templi coetus et ad patrias fusae Pelopeides aras sceptrifcrae Iunonis opem reditumque suorum exposcunt, pictasque fores et frigida voltu saxa terunt parvosque docent procumbere natos, condiderant iam vota diem;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권25)
pugnantibus idem supplicibusque furit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권339)
"si vos placita hostia iuvi, si non attonitis vatis consulta recepi auribus et Thebis nondum credentibus hausi, haec Amphioniis pro me persolvite tectis ac mihi deceptum, precor, exorate parentem."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권346)
"et nunc ecce tuas inritat callidus iras suppliciumque cupit;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권398)
"sed tu maioribus, oro, imperii potiare bonis, altusque iacentes praetereas, et magna ducum vereare priorum funera, et hic quondam solio sublimis et armis saeptus opem miseris et iura, potentibus aequus supplicibusque, dabat, cui nunc ex agmine tanto una comes, necdum exsul erat."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권399)
"immitis citius Busiridos aras Odrysiique famem stabuli Siculosque licebit exorare deos;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권67)
deposcere saeva supplicia et dextras iuvat insertare catenis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권233)

SEARCH

MENU NAVIGATION