라틴어 문장 검색

Ponitur hic bicolor sincerae baca Minervae conditaque in liquida corna autumnalia faece intibaque et radix et lactis massa coacti ovaque non acri leviter versata favilla, omnia fictilibus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 67:12)
Non movet aetas nec facies nec quae Venerem movere, leones saetigerosque sues oculosque animosque ferarum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 53:10)
Forte suem latebris vestigia certa secuti excivere canes, silvisque exire parantem fixerat obliquo iuvenis Cinyreius ictu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 67:1)
Dumque moratur ibi, dumque "hic retinacula solvit, hoc mihi discedens dedit oscula litore" dicit, dumque notata locis reminiscitur acta fretumque prospicit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 77:2)
Oderat hic urbes nitidaque remotus ab aula secretos montes et inambitiosa colebat rura nec Iliacos coetus nisi rarus adibat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 82:1)
Atque utinam aut verus furor ille, aut creditus esset, nec comes hic Phrygias umquam venisset ad arces hortator scelerum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 7:1)
Hunc dea praevitiat portentificisque venenis inquinat, hic pressos latices radice nocenti spargit et obscurum verborum ambage novorum ter noviens carmen magico demurmurat ore.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 8:3)
HIC ME CAIETAM NOTAE PIETATIS ALUMNUS EREPTAM ARGOLICO QUO DEBUIT IGNE CREMAVIT.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 55:3)
Longius inde nefas abiit, et prima putatur hostia sus meruisse mori, quia semina pando eruerit rostro spemque interceperit anni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 12:1)
haec mihi semper erunt imis infixa medullis, perpetuusque animae debitor huius ero, spiritus et vacuas prius hic tenuandus in auras ibit, et in tepido deseret ossa rogo, quam subeant animo meritorum oblivia nostro, et longa pietas excidat ista die.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 52)
hic tibi sic redeat superato victor ab hoste, inque coronatis fulgeat altus equis, - parce, precor, fulmenque tuum, fera tela, reconde, heu nimium misero cognita tela mihi!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 176)
ecce canit formas alius laetusque pilarum, hic artem nandi praecipit, ille trochi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1216)
Phyllidis hic idem teneraeque Amaiyllidis ignes bucolicis iuvenis luserat ante modis, nos quoque iam pridem scripto peccavimus isto:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1236)
poma negat regio, nec haberet Acontius in quo scriberet hic dominae verba legenda suae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1033)
hic ego sollicitae lateo novus incola sedis . heu nimium fati tempora longa mei!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 133)

SEARCH

MENU NAVIGATION