라틴어 문장 검색

Hoc itaque in his, quae adfectamus, ad quae labore magno contendimus, inspicere debemus, aut nihil in illis commodi esse aut plus incommodi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 42 6:1)
Itaque alteri magis gratulatur, alterum magis suspicit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 4:4)
ire quadrato agmine exercitum, ubi hostis ab omni parte suspectus est, pugnae paratum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 7:3)
Suspiciendi tamen sunt et ritu deorum colendi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 64 9:2)
Nec hoc tantum in necessitate ultima facit, sed cum primum illi coepit suspecta esse fortuna, diligenter circumspicit, numquid ideo desinendum sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 5:4)
Quemadmodum praeceptores suos veneratur ac suspicit, quorum beneficio illis inviis exit, sic et hos, sub quorum tutela positus exercet artes bonas."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 4:2)
Sapiens tam aequo animo omnia apud alios videt contemnitque quam Iuppiter et hoc se magis suspicit, quod Iuppiter uti illis non potest, sapiens non vult.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 73 14:4)
inter suspecta male vivitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 5:5)
Mangones quicquid est, quod displiceat, aliquo lenocinio abscondunt, itaque ementibus ornamenta ipsa suspecta sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 9:3)
Hinc est, quod iubeat proposita perficere, illinc, quod retrahat et ab re suspecta ac periculosa fugiat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 18:3)
Huic et divus Augustus dedit secreta mandata, cum illum praeponeret Thraciae, quam perdomuit, et Tiberius proficiscens in Campaniam, cum multa in urbe et suspecta relinqueret et invisa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 14:6)
ne promittunt quidem nec huius rei scientiam adfectant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 2:9)
Quid haberes quod in philosophia suspiceres, si beneficiaria res esset?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 2:4)
Statum quidem generis humani non alium quisquam suspexerit magis, nec si cui permittat deus terrena formare et dare gentibus mores, aliud probaverit quam quod apud illos fuisse memoratur, apud quos Nulli subigebant arva coloni, Ne signare quidem aut partiri limite campum Fas erat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 37:1)
Illa vultus nostros erexit ad caelum et quidquid magnificum mirumque fecerat, videri a suspicientibus voluit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 56:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION