라틴어 문장 검색

Nam si quis pallorem et lacrimas procidentis et irritationem umeris obsceni altumve suspirium et oculos subito acriores aut quid his simile indicium adfectus animique signum putat, fallitur nec intellegit corporis hos esse pulsus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 16:1)
tum artus trepidi, inquietae manus, totius corporis fluctuatio.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 194:7)
M. Mario, cui vicatim populus statuas posuerat, cui ture ac vino supplicabat, L. Sulla praefringi crura, erui oculos, amputari linguam, manus iussit et, quasi totiens occideret quotiens vulnerabat, paulatim et per singulos artus laceravit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 110:2)
ipse suos artus lacero diuellere morsu coepit et infelix minuendo corpus alebat.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, Venenum Furenti filio datum.16)
Timebantur ferae atque serpentes et inimicus teneris artubus rigor, inopia quoque;
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.43)
Gelidus per artus vadit exanguis tremor.
(세네카, Hercules Furens 6:11)
sopor indomitos alliget artus nec torva prius pectora linquat, quam mens repetat pristina cursum.
(세네카, Hercules Furens 16:6)
vivamus, artus alleva afflictos solo, Theseu, parentis, dextra contactus pios scelerata refugit, Hanc manum amplector libens, hac nisus »ibo, pectori hanc aegro admovens pellam dolores, Quem locum profugus petam?
(세네카, Hercules Furens 20:4)
tu, quam meis admittit arcanis fides, perge' ut nitentem virus in vestem datura mentem per artus adeat et tacitum means intret medullas, Ocius iussa exequar, alumna, precibus tu deum invictum advoca, qui certa tenera tela dimittit manu.
(세네카, Hercules Oetaeus 8:40)
Vagus per artus errat excussos tremor, erectus horret crinis, impulsis adhuc stat terror animis et cor attonitum salit pavidumque trepidis palpitat venis iecur, ut fractus austro pontus etiamnum tumet, quamvis quiescat languidis ventis dies, ita mens adhuc vexatur excusso metu.
(세네카, Hercules Oetaeus 11:1)
artus ipse dilacerat suos et membra vasta carpit avellens manu.
(세네카, Hercules Oetaeus 12:35)
eat per artus ensis exactus meos.
(세네카, Hercules Oetaeus 13:6)
Exedit artus virus ut fama est hydrae;
(세네카, Hercules Oetaeus 14:14)
elisit hydram, dente cum fixo tenens media palude victor, effuso obrutus artus veneno, sanguis hunc Nessi opprimet, qui vicit ipsas horridi Nessi manus?
(세네카, Hercules Oetaeus 14:17)
exedit artus penitus et costas malum, hausit medullas:
(세네카, Hercules Oetaeus 18:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION