라틴어 문장 검색

Atque hujus rei ostendit se exemplum valde manifestum in doloribus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 281:13)
Aeque enim est naturale hominibus mori ac nasci, atque infans forsan non minorem sentit dolorem ex hoc quam ex illo.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:37)
Itaque mens in aliquod bonum fixa et intenta a doloribus mortis se subducit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, II. DE MORTE 1:39)
Gaudia parentum occulta sunt, nec minus dolores eorum et metus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:2)
Siquidem dolores suos primi omnium sentiunt, licet culpas suas omnium novissimi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 1:15)
Seditionum materia duplex est, magna inopia et praesentium rerum taedium.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 10:5)
Quantum vero ad alienationes animorum et taedium rerum praesentium, sunt certe illa in corpore civili instar humorum maligniorum in corpore naturali, qui ad calorem praeternaturalem colligendum et inflammationes apti sunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 12:5)
Licentiam nonnullam, sed moderatam, animis gravate affectis et malevolis indulgere, ut ebulliant eorum dolores et in fumos abeant (modo insolentia absit et audacia) utile sane est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 19:2)
Nulla autem invenitur medicina apertiva ad obstructiones cordis praeter amicum fidelem, cui impertire possis dolores, gaudia, metus, spes, suspiciones, curas, consilia, et quicquid denique cor opprimat, tanquam sub sigillo confessionis civilis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 2:6)
Quod penuriae genus plerunque taedio afficit, et quamprimum notam subierit in ridiculum evadit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 1:4)
Circumstantiis nimio pluribus orationem vestire antequam rem ipsam attingas taedium parit, iisdem penitus carere abruptum quiddam est et ingratum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXII. DE DISCURSU SERMONUM 3:23)
Quo mox defuncto, grauis est dolor in grege cuncto;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIII. De ariete canem simulante 24:2)
Iamque sibi fracta cauda per talia facta, Effugit hanc poenam, cuperet dum plus alienam, Inuentisque dolis sub egri tecta leonis, Quem febrium pestis dolor excruciabat in extis, Vimque sui morbi cuncto patefecerat orbi, Indicat huic crebro, quid prosit et ocius egro:
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIV. De uulpe et lupo 25:11)
hanc si fortasse reuellis, Fomes erit pestis foris et dolor acrior extis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXIV. De uulpe et lupo 25:16)
Qua nubente foris, gemitus dat uincta doloris;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION