라틴어 문장 검색

Vix umquam ita telum non sequitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 14:4)
quibus extentis, laxius inter ossa spatium est, ut sine difficultate telum recipiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 15:2)
Illud videndum est, sicut in aliis locis posui, ne quis nervus, aut vena, aut arteria a telo laedatur, dum id extrahitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 15:3)
At si venenato quoque telo quis ictus est, iisdem omnibus, si fieri potest, etiam festinantius actis, adjicienda curatio est, quae vel epoto veneno, vel a serpente ictis adhibetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 16:1)
Vulneris autem ipsius, extracto telo, medicina non alia est, quam quae esset, si corpore icto nihil inhaesisset:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 16:2)
et protinus considerandum est, lapide, an ligno, an ferro, an alio telo percussum sit, et hoc ipso laevi an aspero, mediocri an vastiore, vehementer an leviter;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 2:2)
quis iacuit telis?
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:64)
Mavortia signa rubescunt floribus et subitis animantur frondibus hastae.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:123)
non ulla nocendi tela nec infecti iugulis civilibus enses.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:211)
Non pudet heu, superi, populos venire sub hasta?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:123)
tu potes alterius studiis haerere Minervae et telas, non tela pati, tu stamina nosse, tu segnes operum sollers urgere puellas et niveam dominae pensis involvere lanam.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:164)
non est iaculis hastisve petendus:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:311)
Nec dea praemissae stridorem segnius hastae consequitur, centumque vias meditata nocendi tandem Tarbigilum (Geticae dux improbus alae hic erat) adgreditur.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:113)
tolerabis iniquam pauperiem, cum tela geras?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:127)
parvam latronum errare catervam, ad sontes tormenta magis quam tela parari nec duce frangendas iactat, sed iudice vires:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:185)

SEARCH

MENU NAVIGATION