라틴어 문장 검색

Tum vero Aeneas, subitis exterritus umbris, corripit e somno corpus, sociosque fatigat:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 24:1)
victori chlamydem auratam, quam plurima circum purpura maeandro duplici Meliboea cucurrit, intextusque puer frondosa regius Ida veloces iaculo cervos cursuque fatigat, acer, anhelanti similis, quem praepes ab Ida sublimem pedibus rapuit Iovis armiger uncis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 11:3)
tanto magis ille fatigat os rabidum, fera corda domans, fingitque premendo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 4:2)
An quae te Fortuna fatigat, ut tristes sine sole domos, loca turbida, adires?"
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 20:26)
Tum quorum attonitae Baccho nemora avia matres insultant thiasis (neque enim leve nomen Amatae), undique collecti coeunt Martemque fatigant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 24:5)
Olli remigio noctemque diemque fatigant et longos superant flexus variisque teguntur arboribus viridisque secant placido aequore silvas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 5:8)
tuti sub matribus agni balatum exercent, ille asper et improbus ira saevit in absentis, collecta fatigat edendi ex longo rabies et siccae sanguine fauces:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 3:9)
durum a stirpe genus natos ad flumina primum deferimus saevoque gelu duramus et undis, venatu invigilant pueri silvasque fatigant, flectere ludus equos et spicula tendere cornu.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 21:6)
Omne aevum ferro teritur, versaque iuvencum terga fatigamus hasta;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 21:8)
Namque inflicta vadis dorso dum pendet iniquo, anceps sustentata diu fluctusque fatigat, solvitur atque viros mediis exponit in undis fragmina remorum quos et fluitantia transtra impediunt, retrahitque pedem simul unda relabens.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 14:9)
Bellum importunum, cives, cum gente deorum invictisque viris gerimus, quos nulla fatigant proelia:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 12:3)
At iuvenis, vicisse dolo ratus, avolat ipse, haud mora, conversisque fugax aufertur habenis quadrupedemque citum ferrata calce fatigat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 26:9)
Hinc tempestates dubio praediscere caelo possumus, hinc messisque diem tempusque serendi, et quando infidum remis inpellere marmor conveniat, quando armatas deducere classis, aut tempestivam silvis evertere pinum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 8:12)
Saepe etiam cursu quatiunt et sole fatigant, cum graviter tunsis gemit area frugibus et cum surgentem ad Zephyrum paleae iactantur inanes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 5:4)
prece qua fatigent virgines sanctae minus audientem carmina Vestam?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 25)

SEARCH

MENU NAVIGATION