라틴어 문장 검색

Quo beneficio multum antistes cor omnium in suum conuertit amorem, et libentius eo praedicante caelestia sperare coeperunt, cuius ministerio temporalia bona sumserunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIII. 2:2)
quod diuina uobis misericordia per intercessionem religiosi ac Deo dilecti regis Osualdi, qui quondam genti Nordanhymbrorum et regni temporalis auctoritate et Christianae pietatis, quae ad regnum perenne ducit, deuotione sublimiter praefuit, conferre dignata est.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., [CAP. XIV. 1:14)
Hac etenim die idem rex ab infidelibus in bello corporaliter extinctus, mox ad sempiterna animarum gaudia adsumtus in caelum, et electorum est sociatus agminibus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., [CAP. XIV. 1:15)
Moxque illi instante carnifice mortem laeti subiere temporalem, per quam se ad uitam animae perpetuam non dubitabant esse transituros.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIV [XVI]. 1:3)
intellexerunt enim, quia sacrificium salutare ad redemtionem ualeret et animae et corporis sempiternam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XX [XXII]. 2:2)
Qui adiciens Uerum, inquit, dicis, quia et tibi et multis opus est peccata sua bonis operibus redimere, et, cum cessant a laboribus rerum temporalium, tunc pro appetitu aeternorum bonorum liberius laborare;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 2:15)
ne forte nos tempore aliquo carnis inlecebris seruientes, minusque Dei iudicium formidantes, repentina eius ira corripiat, et uel temporalibus damnis iuste saeuiens affligat, uel ad perpetuam perditionem districtius examinans tollat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 3:13)
Sic enim fit, ut post acceptam temporalis regni potentiam ipse beatissimus apostolorum princeps caelestis quoque regni tibi tuisque cum ceteris electis libens pandat introitum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 11:16)
Quod tibi sempiternum salutare sit:
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 137)
Charinvs Homo me miserior nullust aeque, opinor, neque advorsa cui plura sint sempiterna;
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 31)
Si quid faciendum est mulieri male atque malitiose, ea sibi immortalis memoriast meminisse et sempiterna;
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 314)
Si tibi sat acceptum est fore tibi victum sempiternum atque illum amatorem tibi proprium futurum in vita, soli gerundum censeo morem et capiundas crines.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 3113)
[si acceptum sat habes, tibi fore illum amicum sempiternum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 3142)
Haec dies summa hodie est, mea amica sitne libera, an sempiternam servitutem serviat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 184)
cum tibi me potis es sempiternum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 188)

SEARCH

MENU NAVIGATION