라틴어 문장 검색

mollienda est in plerisque alio colore asperitas orationis, ut Cicero de proscriptorum liberis fecit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 86:1)
Praeterea, quorum victoria Sullae parentes proscripti, bona erepta, ius libertatis imminutum erat, haud sane alio animo belli eventum exspectabant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 37장10)
Nam uti quisque domum aut villam, postremo vas aut vestimentum alicuius concupiverat, dabat operam, ut is in proscriptorum numero esset.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장60)
Igitur rex, ubi ea quae fama acceperat ex litteris imperatoris ita esse cognovit, cum virtute tum gratia viri permotus flexit animum suum et Iugurtham beneficiis vincere aggressus est statimque eum adoptauit et testamento pariter cum filiis heredem instituit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 9장8)
Erat praeterea in exercitu nostro Numida quidam nomine Gauda, Mastanabalis filius, Masinissae nepos, quem Micipsa testamento secundum heredem scripserat, morbis confectus et ob eam causam mente paulum imminuta.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 65장1)
Si haec mecum, si haec cum posteris loquor, non videor tibi plus prodesse, quam cum ad vadimonium advocatus descenderem, aut tabulis testamenti anulum inprimerem, aut in senatu candidato vocem et manum commodarem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 8 6:1)
mutabunt testamenta destituti senes, migrabit ad aliud limen salutator.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 19 4:8)
haec crudelem fecit, cum capita principum civitatis cenanti referrentur, cum inter apparatissimas epulas luxusque regales ora ac manus proscriptorum recognosceret, cum vino gravis sitiret tamen sanguinem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 25:3)
An has ideo non putas esse divitias, quia propter illas nemo proscriptus est ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 6:4)
excutiat testamenta, scrutetur census;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Captus a piratis scripsit patri de redemptione; non redimebatur. Arcipiratae filia iurare eum coegit, ut duceret se uxorem, si dimissus esset; iurauit. relicto patre secuta est adulescentem. Rediit ad patrem, duxit illam. orba incidit. pater imperat, ut ar 5:4)
filius meus moriturus est et nondum testamentum meum mutaui.
(세네카, Controversiae, book 2, Raptor nisi et suum et raptae patrem intra dies XXX exorauerit, pereat. Raptor raptae patrem exorauit, suum non exorat. accusat dementiae. 8:23)
et quanto decentius contumeliam penetralium meorum uxoris epistula quam testamento sollicitatoris cognoscerem!
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 5:8)
numquid non testamentum uiri creditis?
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 7:5)
Ecce nullam in uxore suspicatus infamiam inter mutuum eius amorem aut certe ita creditum, iam moriturus tabellas occupans si uolo ei cum muneribus meis inponere elogium, ex testamento adulteri petendum est.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 7:6)
atque illic ubi negotiatus, quia nulla non prostituta erat, uacuo testamento pudica heres per errorem quaesita est.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam cum haberet formosam uxorem, peregre profectus est. in uiciniam mulieris peregrinus mercator commigrauit; ter illam appellauit de stupro adiectis pretiis; negauit illa. decessit mercator, testamento heredem omnibus bonis reliquit formosam et adiecit 8:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION