라틴어 문장 검색

Publica victrices testantur gaudia chartae, Martia laurigera cuspide pila virent.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, VI4)
Non pedicari se qui testatur, Amille, Illud saepe facit, quod sine teste facit.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXII2)
Grande loci meritum testantur et altera dona:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXV4)
superos et sidera testor.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXII7)
Marri, quietae cultor et comes vitae, Quo cive prisca gloriatur Atina, Has tibi gemellas barbari decus luci Conmendo pinus ilicesque Faunorum Et semidocta vilici manu structas Tonantis aras horridique Silvani, Quas pinxit agni saepe sanguis aut haedi, Dominamque sancti virginem deam templi, Et quem sororis hospitem vides castae Martem mearum principem Kalendarum, Et delicatae laureum nemus Florae, In quod Priapo persequente confugit.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XCII1)
Vis cursu pedibusque gloriari?
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXXVI6)
In pretio scopas testatur palma fuisse.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, LXXXII Scopae1)
Quamvis Callai+co rubeam generosa metallo, Glorior arte magis:
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XCV Phiala aurea caelata1)
aut enim Troiam dicit, quam ut primum in Italiam venit, fecit Aeneas, de qua ait castrorum in morem pinnis atque aggere cingit et alio loco Mercurius nec te Troia capit - Troiam autem dici quam primum fecit Aeneas, et Livius in primo et Cato in originibus testantur - dum enim haec fieret, ab agrestibus propter vulneratum cervum regium mota sunt bella:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 58)
debuit enim dicere 'illic'. arma instructam armis Iunonem in alio loco ipse testatur, ut ferro accincta vocat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 167)
antiqui Iovis solius putaverunt esse fulmen, nec id unum esse, ut testantur Etrusci libri de fulguratura, in quibus duodecim genera fulminum scripta sunt, ita ut est Iovis Iunonis Minervae, sic quoque aliorum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 426)
iactet pro glorietur, sicut in georgicis nullo tantum se Moesia cultu iactet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1405)
quod ideo fingitur, quia per naturam nimii est caloris, adeo ut etiam ova quibus supersidet possit coquere, nisi admoveat gagaten lapidem frigidissimum, ut testatur Lucanus feta tepefacta sub alite saxa (6.676). aut quia nec aquila nec laurus dicitur fulminari, ideo Iovis ales aquila, Iovis coronam lauream accepimus, et qui triumphant lauro coronantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3943)
sunt multae unius partis utrique sufficientes, ut 'tenemur amicitiis', ridiculum enim est si addas 'mutuis', cum amicitiae utrumque significent, sicut Fronto testatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4094)
nam Bitias classis Punicae fuit praefectus, ut docet Livius, Iopas vero rex Afrorum, unus de procis Didonis, ut Punica testatur historia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7382)

SEARCH

MENU NAVIGATION