라틴어 문장 검색

ingeminat crimen, commoti pectoris ignem nutrit et exiguum stimulando vulnus acerbat.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:79)
fulgentibus illic surgunt strata toris;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:97)
ipse inter medios, ne qua de parte relinquat barbariem, revocat fulvas in pectora pelles frenaque et inmanes pharetras arcusque sonoros adsimulat mentemque palam proclamat amictu, nec pudet Ausonios currus et iura regentem sumere deformes ritus vestemque Getarum;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:38)
tandem indignatus ad astra extollit palmas et ab imo pectore fatur:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:115)
surge toro.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:194)
en pectus inustae deformant maculae vitiisque inolevit imago nec sese commissa tegunt.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:294)
Omnia, quae sensu volvuntur vota diurno, pectore sopito reddit amica quies.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 1:1)
venator defessa toro cum membra reponit, mens tamen ad silvas et sua lustra redit.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 1:2)
Undosa tu forte domo vitreisque sub antris rerum ignarus adhuc ingentes pectore curas volvebat pater Eridanus:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:53)
quis enim divinum fallere pectus possit et excubiis vigilantia lumina regni?
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:97)
sed, cum transnaret, Etruscis ille dabat tergum, Geticis hic pectora bellis.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:212)
temnunt prisca senes et in hunc sibi prospera fati gratantur durasse diem moderataque laudant tempora, quod clemens aditu, quod pectore solus Romanos vetuit currum praecedere patres:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:232)
insonuit cum verbere signa magister, mutatos edunt pariter tot pectora motus in latus adlisis clipeis aut rursus in altum vibratis;
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:270)
hunc forma decens, hunc robur in armis, hunc rigor, hunc pietas, illum sollertia iuris, hunc suboles castique tori.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:22)
radiis auri Tyriaque superbit maiestate torus;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:46)

SEARCH

MENU NAVIGATION