라틴어 문장 검색

traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 19:6)
Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit flumine et in rapidas amnis despeximus undas, stantis equi corpus transversum ferre videtur vis et in adversum flumen contrudere raptim, et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri et fluere adsimili nobis ratione videntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 15:2)
quare etiam tellure nova caeloque recenti talia qui fingit potuisse animalia gigni, nixus in hoc uno novitatis nomine inani, multa licet simili ratione effutiat ore, aurea tum dicat per terras flumina vulgo fluxisse et gemmis florere arbusta suësse aut hominem tanto membrorum esse impete natum, trans maria alta pedum nisus ut ponere posset et manibus totum circum se vertere caelum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 32:10)
Hac vice sermonum roseis Aurora quadrigis Iam medium aetherio cursu traiecerat axem, mox suggessit vates:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, III. 11:3)
Toga picta plerumque amiculo erat accumbenti, epulae vero quaesitissimae, neque per omnem modo provinciam sed trans maria, ex Mauritania volucrum et ferarum incognita antea plura genera.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 9:1)
— Aterque cruento Pulvere perque pedes traiectus lora tumentes.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 8:7)
crebroque simillima nimbo Trans ripam validi torserunt tela lacerti.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 5:36)
409 Traiicit fretum, adque Palaesten appellit in Epiro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권22)
Electum tandem traiecto gutture corpus Ducit, et inserto laqueis feralibus unco, Per scopolus miserum trahitur per saxa cadaver Victurum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:6)
illa quoque perge sinistra, Trans Pharon, in medio tanget ratis aequore Syrtes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:47)
Inde traiecto mari, Pharon praenavigat, et ad Pelusium appellit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권19)
Vel quod ab occiduo pellunt tot nubila coelo Trans Noton, et fluvio cogunt incumbere nimbos:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:28)
nam Ardeae in templo Castoris et Pollucis in laeva intrantibus post forem Capaneos pictus est fulmen per utraque tempora traiectus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 449)
sciendum est autem hunc primo Ascanium dictum a Phrygiae flumine Ascanio, ut est transque sonantem Ascanium;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2678)
traiectus lora traiecta lora habens, ut nuda genu.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2731)

SEARCH

MENU NAVIGATION