라틴어 문장 검색

Itaque adsidue cogitemus tam de nostra quam omnium, quos diligimus, mortalitate.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 15:1)
Unam quamlibet rem vix ad perfectum perducit adsidua vigilia et intentio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 69 5:2)
Adfectus sunt motus animi inprobabiles, subiti et concitati, qui frequentes neglectique fecere morbum, sicut destillatio una nec adhuc in morem adducta tussim facit, adsidua et vetus phthisin.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 12:1)
Magna felicitate naturae magnaque et adsidua intentione studii secundus occupatur gradus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 15:3)
An Aetna tua possit sublabi et in se ruere, an hoc excelsum cacumen et conspicuum per vasti maris spatia detrahat adsidua vis ignium, nescio;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 10:1)
saepe quicquid perierat adsidua infelicis soli sterilitate, unius anni restituit ubertas.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 1:7)
At contra sapientia exornat omne beneficium ac sibi ipsa commendat et se adsidua eius commemoratione delectat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 23:4)
Non enim illum accipere, sed accepisse delectat, quod inmortale est et adsiduum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 24:2)
Faciet autem illud firmum adsidua meditatio, si non verba exercueris, sed animum, si contra mortem te praeparaveris, adversus quam non exhortabitur nec adtollet, qui cavillationibus tibi persuadere temptaverit mortem malum non esse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 8:1)
Adsidua intentione;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 11:2)
Intueris illas potentium domos, illa tumultuosa rixa salutantium limina ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 12:1)
Tum farinam aqua sparsit et adsidua tractatione perdomuit unxitque panem, quem primo cinis calidus et fervens testa percoxit, deinde fumi paulatim reperti et alia genera, quorum fervor serviret arbitrio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 23:3)
virtus non contingit animo nisi instituto et edocto et ad summum adsidua exercitatione perducto.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 46:6)
non faciet adsidue, non faciet aequaliter:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 39:2)
Et quia omnia novitate graviora sunt, hoc cogitatio adsidua praestabit, ut nulli sis malo tiro.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 107 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION