라틴어 문장 검색

ut metuere et vereri, ut rex et tyrannus, ut adsentator et amicus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 117:3)
multis sum modis circumventus, morbo, exsilio atque inopia:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 218:2)
nam vel exilium Camilli vel offensio commemoratur Ahalae vel invidia Nasicae vel expulsio Laenatis vel Opimii damnatio vel fuga Metelli vel acerbissima C. Marii clades principumque caedes vel eorum multorum pestes, quae paulo post secutae sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 9:1)
Cur enim regem appellem Iovis optimi nomine hominem dominandi cupidum aut imperii singularis, populo oppresso dominantem, non tyrannum potius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 84:2)
tam enim esse clemens tyrannus quam [rex] inportunus potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 84:3)
tum exacti in exilium innocentes, tum bona direpta multorum, tum annui consules, tum demissi populo fasces, tum provocationes omnium rerum, tum secessiones plebei, tum prorsus ita acta pleraque, ut in populo essent omnia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 102:8)
Cum rex iniustus esse coepit, perit illud ilico genus, et est idem ille tyrannus, deterrimum genus et finitimum optimo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 107:4)
Sin per se populus interfecit aut eiecit tyrannum, est moderatior, quoad sentit et sapit, et sua re gesta laetatur tuerique vult per se constitutam rem publicam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 107:7)
'Cum' enim inquit 'inexplebiles populi fauces exaruerunt libertatis siti malisque usus ille ministris non modice temperatam, sed nimis meracam libertatem sitiens hausit, tum magistratus et principes, nisi valde lenes et remissi sint et large sibi libertatem ministrent, insequitur, insimulat, arguit, praepotentes, reges, tyrannos vocat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 109:1)
Atque, ut iam ad sermonis mei auctorem revertar, ex hac nimia licentia, quam illi solam libertatem putant, ait ille ut ex stirpe quadam existere et quasi nasci tyrannum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 112:3)
Itaque ex hac maxima libertate tyrannus gignitur et illa iniustissima et durissima servitus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 112:6)
cui quia privato sunt oppositi timores, dantur imperia et ea continuantur, praesidiis etiam, ut Athenis Pisistratus, saepiuntur, postremo, a quibus producti sunt, existunt eorum ipsorum tyranni;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 112:8)
sin audaces, fit illa factio, genus aliud tyrannorum, eademque oritur etiam ex illo saepe optimatium praeclaro statu, cum ipsos principes aliqua pravitas de via deflexit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 112:10)
qui cum Corinthiorum tyrannum Cypselum ferre non potuisset, fugisse cum magna pecunia dicitur ac se contulisse Tarquinios, in urbem Etruriae florentissimam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 53:4)
Hic est enim dominus populi, quem Graeci tyrannum vocant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 73:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION