라틴어 문장 검색

Nam quicumque inpudicus, adulter, ganeo manu, ventre, pene bona patria laceraverat quique alienum aes grande conflaverat, quo flagitium aut facinus redimeret, praeterea omnes undique parricidae, sacrilegi, convicti iudiciis aut pro factis iudicium timentes, ad hoc, quos manus atque lingua periurio aut sanguine civili alebat, postremo omnes, quos flagitium, egestas, conscius animus exagitabat, ii Catilinae proxumi familiaresque erant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 14장2)
Ad hoc maledicta alia cum adderet, obstrepere omnes, hostem atque parricidam vocare.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 31장11)
At enim quis reprehendet, quod in parricidas rei publicae decretum erit?
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 51장46)
vos de crudelissumis parricidis quid statuatis, cunctamini?
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 52장55)
Triginta," inquit, " tyranni Socraten circumsteterunt nec potuerunt animum eius infringere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 8:1)
Itaque effeminatissimam vocem illius Rhodii existimo, qui cum in caveam coniectus esset a tyranno et tamquam ferum aliquod animal aleretur, suadenti cuidam, ut abstineret cibo:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 6:3)
Si vere reputes, aut in bello fuit aut in tyrannide aut in libertate bellis ac tyrannis saeviore.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 27:3)
post finita arma triginta tyrannis noxae dedita est civitas, ex quibus plerique inimici erant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 27:5)
Si quis " feminae cinno crispat et labris columbatur incipitque suspirans, ut cervice lassa fanantur nemoris tyranni.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 5:4)
animus noster modo rex est, modo tyrannus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 24:2)
Ubi vero inpotens, cupidus, delicatus est, transit in nomen detestabile ac dirum et fit tyrannus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 114 24:4)
rex Mycenarum fuit, veniet tyrannus:
(세네카, 아가멤논 5:25)
egit Threicium gregem, quem non Strymonii gramine fluminis Hebrive ripis pavit tyrannus:
(세네카, 아가멤논 15:10)
Concede mortem, Si recusares, darem, rudis est tyrannus morte qui poenam exigit.
(세네카, 아가멤논 18:7)
Tyrannicida exitum tyranni rogo.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam alterum fratrem tyrannum occidit, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione. pater piratis epistolam scripsit, si praecidissent manus, duplam s 1:16)

SEARCH

MENU NAVIGATION