라틴어 문장 검색

Neque enim aequa sunt augmenta contentionis et famae, quia contentio, etsi usque ad mutuas vastationes ac bella processerit, adhuc contentio est, et manet ipsa quae crevit, fama vero cum in inmensum prodit, fama esse iam desinit, et fit notio rei iam cognitae.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 32:1)
Ad quam rem etsi satis testium est, cum Aristophanis comici et Ephori historici verba prodiderimus, tamen ultra progrediemur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 9:3)
Etsi vereor me, dum ostendere cupio quantum Virgilius noster ex antiquiorum lectione profecerit et quos ex omnibus flores vel quae in carminis sui decorem ex diversis ornamenta libaverit, occasionem reprehendendi vel inperitis vel malignis ministrem, exprobrantibus tanto viro alieni usurpationem, nec considerantibus hunc esse fructum legendi, aemulari ea quae in aliis probes et quae maxime inter aliorum dicta mireris in aliquem usum tuum oportuna derivatione convertere, quod et nostri tam inter se quam a Graecis et Graecorum excellentes inter se saepe fecerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 2:2)
excedit inpatiens, etsi solis olivis aut olere vescatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 24:3)
namque etsi nullum memorabile nomen feminea in poena est, habet haec victoria laudem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline pr36)
laocoonta etsi a filiis eius incipiunt, 'Laocoonta petunt'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2131)
hic igitur aedium sacrarum etsi non aperte, attamen eiusdem ritus meminit, cum de insula loqueretur, in qua praeterquam ut 'sacra' dixerat, id est sacrata, gratiam quoque posuit non solum Doridi matri Nereidum, quae traduntur deae maris, sed Neptuno etiam addidit, dominatori videlicet omnium in mari deorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 7335)
utcumque ferent ea facta minores etiamsi lauderis a posteris:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8221)
Turnus ergo ideo huius modi officium arripuit, quia, etsi ipse non imperabat, tamen prohiberi non poterat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 115)
nobiles enim etsi ad praesens videntur ignoscere, tamen in posterum iram reservant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 8307)
superiora utcumque dicta sunt, sequentia non nisi a numinibus po- terunt explanari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 632)
et, ut semper mare etiam positis flatibus inquietum est, etsi non canis spumosisque fluctibus exibat ad terram, tamen crispis tortuosisque ibidem erroribus delectati perquam sumus, cum in ipso aequoris limine plantas tingueremus, quod vicissim nunc adpulsum nostris pedibus adluderet fluctus, nunc relabens ac vestigia retrahens in sese resorberet.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 3장 3:2)
"Sic everso et extincto conscio lumine inpudentibus tenebris nexus infandae cupiditatis involvunt per incertum sortis, etsi non omnes opera, conscientia tamen pariter incesti, quoniam voto universorum adpetitur quicquid accidere potest in actu singulorum."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 9장 1:23)
"Inde videlicet et execrantur rogos et damnant ignium sepulturas,quasi non omne corpus,etsi flammis subtrahatur, annis tamen et aetatibus in terram resolvatur, nec intersit, utrum ferae diripiant an maria consumant an humus contegat an flamma subducat, cum cadaveribus omnis sepultura, si sentiunt, poena sit, si non sentiunt, ipsa conficiendi celeritate medicina."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 11장 1:6)
"quamquam, etsi iustos darem, culpam tamen vel innocentiam novi fato tribui sententiis plurimorum."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 11장 1:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION