라틴어 문장 검색

haec ubi dicta dedit, stringit gladium cuneoque facto per medios vadit hostes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 609:1)
apud alios nequaquam tantam molem pugnae inveni plusque pavoris quam certaminis fuisse, cum inopinato in castra Romana Numidae Hispanique cum elephantis inrupissent, elephanti per media castra vadentes stragem tabernaculorum ingenti sonitu ac fugam abrumpentium vincula iumentorum facerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 83:1)
consurgentem iam Fulvium Taurea Vibellius Campanus, per mediam vadens turbam, nomine inclamavit et, cum mirabundus quidnam sese vellet resedisset Flaccus, me quoque inquit iube occidi, ut gloriari possis multo fortiorem quam ipse es virum abs te occisum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 215:1)
vos omnium primi, milites, post Cannensem cladem vadenti Hasdrubali ad Alpis Italiamque, qui si se cum fratre coniunxisset, nullum iam nomen esset populi Romani, ductu auspicioque patris mei obstitistis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 591:1)
tum sarcinis in medium coniectis arma Romani capiunt acieque iusta in pugnam vadunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 14:1)
multique adnantes navibus, incerto prae tenebris quid aut peterent aut vitarent, foede interierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 536:2)
et Masinissa praesidio circa portas opportunaque moenium dimisso, ne cui fugae pateret exitus, ad regiam occupandam citato vadit equo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 153:1)
deinde, iis quoque spretis, partim testudine facta per adversos vadunt hostes, partim brevi circuitu cum in iugum collis evasissent, trepidos ex praesidiis stationibusque Macedonas deturbant et, ut in locis impeditis difficili fuga, plerosque etiam obtruncant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 452:1)
huius fiducia favoris Philocles arcessitus nocte occupat collem imminentem urbi - Larisam eam arcem vocant - positoque ibi praesidio cum lucis principio signis infestis ad subiectum arci forum vaderet, instructa acies ex adverso occurrit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 324:1)
laevo cum omni levi armatura in hostem vadit, simul admonens cum iisdem Macedonibus pugnaturos quos ad Epiri fauces, montibus fluminibusque saeptos, victa naturali difficultate locorum expulissent acieque expugnassent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 83:3)
Philippus cum caetratis et cornu dextro peditum, robore Macedonici exercitus, quam phalangem vocabant, prope cursu ad hostem vadit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 87:1)
Vadatur hic me.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 459)
at qui non doctrinarum sed felicitatis praesidiis putaret se esse vallatum, labidis itineribus vadentem non stabili sed in firma conflictari vita.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 머리말10)
idque cum eius rei rationem explicationis ostendisset, non est moratus, sed exsiluit gaudio motus de solio et nudus vadens domum versis significabat clara voce invenisse, quod quaereret;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 머리말33)
Sol autem signi spatium, quod est duodecuma pars mundi, mense vertente vadens transit;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장19)

SEARCH

MENU NAVIGATION