라틴어 문장 검색

Propulsi vero fustibus vadunt foras.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Canum legati ad Iovem.6)
Interdum tamen equum conscendo et patrem familiae hactenus ago, quod aliquam partem praediorum, sed pro gestatione percurro.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 15 3:1)
non ego per praeceps et acuta cacumina vadam, nec iuvenum quisquam me duce captus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:256)
crede mihi, miseros prudentia prima relinquit, et sensus cum re consiliumque fugit, ipse, precor, quaeras, qua sim tibi parte iuvandus, quoque viam facias ad mea vota vado.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1218)
inde domum repetens puppem conscendit Arion, atque ita quaesitas arte ferebat opes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권52)
"sedit limoso pressa carina vado."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권197)
Ergo maestissimus altum aethera conscendit vultuque sequentia traxit nubila, quis nimbos inmixtaque fulgura ventis addidit et tonitrus et inevitabile fulmen.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 31:11)
- Pro nobis mitte precari Dictys ait, quo non alius conscendere summas ocior antemnas prensoque rudente relabi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 58:22)
Nec iam iubet ire, sed ipse vadit, ubi electus facienda ad sacra Cithaeron cantibus et clara bacchantum voce sonabat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 62:2)
Pars ibi de septem genitis Amphione fortes conscendunt in equos Tyrioque rubentia suco terga premunt auroque graves moderantur habenas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 20:2)
Ultima conscendit classem (miserabile visu!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 39:4)
Qua simul exarsit, tamquam regina maneret, ulcisci statuit poenaeque in imagine tota est, utque furit catulo lactente orbata leaena signaque nacta pedum sequitur, quem non videt, hostem, sic Hecube, postquam cum luctu miscuit iram, non oblita animorum, annorum oblita suorum, vadit ad artificem dirae, Polymestora, caedis conloquiumque petit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 47:1)
quae sibi promissae sensit rata signa rapinae innixusque hastae pressos temone cruento impavidus conscendit equos Gradivus et ictu verberis increpuit pronusque per aera lapsus constitit in summo nemorosi colle Palati reddentemque suo non regia iura Quiriti abstulit Iliaden:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 93:2)
o bene, quod non sum mecum conscendere passus, ne mihi mors misero bis patienda foret!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 224)
ardua per praeceps gloria vadit iter.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 334)

SEARCH

MENU NAVIGATION