라틴어 문장 검색

— Oportet, si satis validae vires sunt, sanguinem mittere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 14장7)
Ubi dolor et febricula quierunt, tum demum uti cibo pleniore, sed neque inflante neque duro neque valido, ne intestina adhuc imbecilla laedantur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 20장28)
— Ubi is dolor coepit, admovere sicca et calida fomenta oportet, sed primo lenia, deinde validiora, simulque frictione ad extremas partes id est crura brachiaque materiam evocare:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 21장5)
5 Purgant aerugo, auripigmentum, quod arsenicon a Graecis nominatur huic autem et sandaracae in omnia eadem vis, sed validior est squama aeris, pumex;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 5장1)
coagulum, sed maxime leporinum cui eadem quae ceteris coagulis facultas, sed ubique validior est, fel, vitellus crudus, cornu cervinum, gluten taurinum, mel crudum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 5장5)
Praeterea sunt quaedam generis eiusdem, quae quia capitibus fractis maxime conveniunt, cephalica a Graecis nominantur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 19장40)
At inter ea, quae fracto capiti accommodantur, habent quidam id, quod ad auctorem Iudaeum refertur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 19장72)
Si validioribus etiamnum remediis opus est, ad eas compositiones veniendum est, quae vehementius adurunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장86)
Sed tum validioribus medicamentis opus est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장263)
Est Menophili validum admodum, quod ex his constat:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장53)
quod aut dente corrupto, aut fracto vel . . . aliterque vitiato osse;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 13장18)
In his ver expectandum est, aut si quid magis pressit, melior tamen autumnus est quam aestas aut hiemps, atque is ipse medius, iam fractis aestatibus, nondum ortis frigoribus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장56)
Recta vero forfex ducenda est, ne inflexis radicibus os rarum, cui dens inhaeret, parte aliqua frangat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장14)
saepe enim forfex cum dentem conprehendere non possit aut frustra conprehendat, os gingivae prehendit et frangit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장16)
Protinus autem ubi plus sanguinis profluit, scire licet, aliquid ex osse fractum esse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 12장17)

SEARCH

MENU NAVIGATION