라틴어 문장 검색

solo ducta Noto, numquam secura futuri, semper inops, ventique fidem poscebat et anni.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:42)
contemne Booten, navita, turbinibus mediis permitte carinas.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:332)
si mihi tempestas Libyam ventique negabunt, Augusti Fortuna dabit."
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:333)
insanos infamat navita montes.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:339)
efficitur portus medium mare, tutaque ventis omnibus ingenti mansuescunt stagna recessu.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:345)
reiectae vento chlamydes.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam8)
platano namque ille sub alta fusus inaequales cera texebat avenas Maenaliosque modos et pastoralia labris murmura temptabat relegens orisque recursu dissimilem tenui variabat harundine ventum.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae20)
turbidus impulsu venti cum spargitur aër glaucaque fumiferae terga serenat aquae, tunc omnem liquidi vallem mirabere fundi, tunc veteres hastae, regia dona, micant (quas inter, nigrae tenebris obscurus harenae, discolor abruptum flumen hiatus agit;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus18)
secura poli, non indiga venti gaudet aquis, quas ipsa vehit, Niloque redundat:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Nilus4)
Quisquis sollicita mundum ratione secutus semina rimatur rerum, quo luna laborat defectu, quae causa iubet pallescere solem, unde rubescentes ferali crine cometae, unde fluant venti, trepidae quis viscera terrae concutiat motus, quis fulgura ducat hiatus, unde tonent nubes, quo lumine floreat arcus, hoc mihi quaerenti, si quid deprendere veri mens valet, expediat.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete1)
O felix sonipes, tanti cui frena mereri numinis et sacris licuit servire lupatis, seu tua per campos vento iuba lusit Hiberos, seu te Cappadocum gelida sub valle natantem Argaeae lavere nives, seu laeta solebas Thessaliae rapido perstringere pascua cursu:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De equo dono dato1)
ipsi vela regent, ipsis donantibus auras navita tranquillo moderabitur aequore pinum.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:121)
prima tibi procedat hiems non frigore torpens, non canas vestita nives, non aspera ventis, sed tepido calefacta Noto;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:133)
Ac velut expertus lentandis navita tonsis praeficitur lateri custos;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:22)
quo fracta tonitrua vento, quis trahat imbriferas nubes, quo saxa creentur grandinis;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:55)

SEARCH

MENU NAVIGATION