라틴어 문장 검색

' Quia scilicet et Macro legem intuenti consentaneum fuit damnare eum qui contra legem munera acceperat, et Caepio cum putaret licere senatui - sicut licet - et mitigare leges et intendere, non sine ratione veniam dedit facto vetito quidem, non tamen inusitato.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 17:2)
Concurrit autem ut sit eodem anno quaestor maximus ex liberis Rufi, Asinius Bassus, iuvenis - nescio an dicam, quod me pater et sentire et dicere cupit, adulescentis verecundia vetat - ipso patre melior.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 15 6:1)
His enim verbis ac mille praeterea et venire advocationes et emi vetabantur;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 9 4:3)
in hoc tamen contentus consilio meo fui veritus ne vetaret;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 6:3)
Reprehendis quod iusserit, addis etiam melius rectiusque Frontinum, quod vetuerit omnino monumentum sibi fieri, meque ad extremum quid de utroque sentiam consulis.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 19 1:3)
Vetuit exstrui monumentum, sed quibus verbis?
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 19 6:2)
quod ipsum facere desisse post edictum meum, quo secundum mandata tua hetaerias esse vetueram.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 7:3)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Ecdicus, domine, Amisenorum civitatis petebat apud me a Iulio Pisone denariorum circiter quadraginta milia donata ei publice ante viginti annos bule et ecclesia consentiente, utebaturque mandatis tuis, quibus eius modi donationes vetantur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1101)
Ego quia lex sicut ascribi civem alienum vetabat, ita eici e senatu ob hanc causam non iubebat, praeterea, quod affirmabatur mihi in omni civitate plurimos esse buleutas ex aliis civitatibus, futurumque ut multi homines multaeque civitates concuterentur ea parte legis, quae iam pridem consensu quodam exolevisset, necessarium existimavi consulere te, quid servandum putares.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 114 3:1)
casta est, quam nemo rogavit - Aut, si rusticitas non vetat, ipsa rogat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 839)
Nunc temere insimulas credendoque omnia frustra Ipsa vetas iram pondus habere tuam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 710)
Me tibi rivalem si iuvat esse, veta!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1943)
Iuppiter igne suo lucos iaculatur et arces Missaque periuras tela ferire vetat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 323)
Desine, crede mihi, vitia inritare vetando;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 411)
Nitimur in vetitum semper cupimusque negata;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 415)

SEARCH

MENU NAVIGATION