라틴어 문장 검색

pollentem solo Croesum victoria Cyri fregit, ut eunucho flueret Pactolus et Hermus?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:126)
sic te victoria nobis eripuit Gallisque dedit?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:304)
nullis victoria nodis haesit, non spatio terrae, non obice ponti.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:9)
et, quamvis gemina fessum iam clade fugavit, post Decii lituos et nulli pervia culpae pectora Fabricii, donis invicta vel armis, plena datur Curio pulsi victoria Pyrrhi.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:38)
hic omnia campus vindicat, haec mundo pacem victoria sancit.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:223)
praestat victoria mundum.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia8)
saepius incautae nocuit victoria turbae.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:191)
Victoria velox auspiciis effecta tuis.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:29)
non est victoria tanti, ut videar vicisse mihi.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:148)
nulla est victoria maior, quam quae confessos animo quoque subiugat hostes.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:103)
adfuit ipsa suis ales Victoria templis Romanae tutela togae:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:256)
exeat in populos cunctis inlustrior annus, natus fonte suo, quem non aliena per arva induit hospes bonos, cuius cunabula fovit curia, quem primi tandem videre Quirites, quem domitis auspex peperit Victoria bellis!
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:279)
Victoria nulla clarior aut hominum votis optatior umquam contigit.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:193)
Quae vero procerum voces, quam certa fuere gaudia, cum totis exurgens ardua pennis ipsa duci sacras Victoria panderet aedes!
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:103)
Nam qui longinqua, ne dicam transmarina rura mercantur, velut heredibus patrimonio suo et,quod gravius est, vivi cedunt servis suis, quoniam quidem et illi tam longa dominorum distantia corrumpuntur et corrupti post flagitia, quae commiserunt, sub exspectatione successorum rapinis magis quam culturae student.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 1장 20:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION