라틴어 문장 검색

Et quod praecipue miratus sum, in postibus triclinii fasces erant cum securibus fixi, quorum unam partem quasi embolum navis aeneum finiebat, in quo erat scriptum:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 30:2)
Unus praecipue servus libitinarii illius, qui inter hos honestissimus erat, tam valde intonuit, ut totam concitaret viciniam, Itaque vigiles, qui custodiebant vicinam regionem, rati ardere Trimalchionis domum, effregerunt ianuam subito et cum aqua securibusque tumultuari suo iure coeperunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 78:10)
Publicus vero servus insertans commissuris secures claustrorum firmitatem laxavit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 97:9)
Quo enim secures attulisti?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 97:12)
nondum Caesar erat, sed magnam nixus in hastam horrida securis frangebat gressibus arva, qualis Caucasea decurrens arduus arce Amphitryoniades, aut torvo Iuppiter ore, cum se verticibus magni demisit Olympi et periturorum disiecit tela Gigantum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 123:10)
Praeterea Celer eques Romanus, cui Cornelia obiciebatur, cum in comitio virgis caederetur, in hac voce perstiterat:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 10:1)
Ille ab iis quibus erat curae praemonetur, si comitium et virgas pati nollet, ad confessionem confugeret quasi ad veniam.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 11:3)
Altera, si memini, limis subrisit ocellis - Fallor, an in dextra myrtea virga fuit?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 122)
ille levi virga (virgam nam forte tenebat) quod rogat, in spisso litore pingit opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 1:99)
ipse tene distenta suis umbracula virgis,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 3:3)
sub qua nunc recubas arbore, virga fuit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 30:3)
pallida purpureis spargat sua corpora virgis,
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 54:3)
non tibi Amazonia est pro me sumenda securis, aut excisa levi pelta gerenda manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 145)
cernere iam videor rumpi paene atria turba, et populum laedi deficiente loco, templaque Tarpeiae primum tibi sedis adiri, et fieri faciles in tua vota deos, colla boves niveos certae praebere securi, quos aluit campis herba Falisca suis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 411)
februa poscenti pinea virga data est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권14)

SEARCH

MENU NAVIGATION