라틴어 문장 검색

et solem quidem maxima vi caloris in superna raptum, lunam vero humidiore et velut femineo sexu naturali quodam pressam tepore inferiora tenuisse, tamquam ille magis substantia patris constet, haec matris:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 53:3)
calathus aureus surgens in altum monstrat aetheris summam, unde solis creditur esse substantia:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 68:2)
Et certe ratio naturalis exigit ut di caloris caelestis parentes magis nominibus quam re substantiaque divisi sint:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 6:1)
Et est Aesculapius vis salubris de substantia solis subveniens animis corporibusque mortalium:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 1:2)
Sed nec Hercules a substantia solis alienus est:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XX. 6:1)
Fistula ordinem spiritus inaequalis ostendit, quia venti, in quibus nulla aequalitas est, propriam sumunt de sole substantiam:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 9:1)
dempti autem capilli residenti radice monstrant hoc sidus etiam tempore quo non visitur a nobis rursum emergendi, uti capillos, habere substantiam.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 14:3)
Propterea Aegyptii animal in zodiaco consecravere ea caeli parte qua maxime annuo cursu sol valido effervet calore, Leonisque inibi signum domicilium solis appellant, quia id animal videtur ex natura solis substantiam ducere:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 16:1)
tanta est vis solis, ut abstrusa quoque penetrando vivificet.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXI. 27:5)
Hunc deum Arcades colunt appellantes τὸν τῆς ὕλης κύριον, non silvarum dominum sed universae substantiae materialis dominatorem significari volentes, cuius materiae vis universorum corporum, seu illa divina sive terrena sint, conponit essentiam.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXII. 3:1)
Quod in caprae pedes desinit, haec argumenti ratio est, quia materia, quae in omnem substantiam sole dispensante porrigitur, divinis de se corporibus effectis in terrae finitur elementum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXII. 5:1)
Nomen autem daemonum cum deorum appellatione coniungit, aut quia di sunt δαήμονες, id est scientes futuri, aut, ut Posidonius scribit in libris quibus titulus est περὶ ἡρώων καὶ δαιμόνων, quia ex aetheria substantia parta atque divisa qualitas illis est, sive ἀπὸ τοῦ δαιομένου, id est καιομέου, seu ἀπὸ τοῦ δαιομένου, hoc est μεριζομένου.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 7:1)
delapsum vero relinquit sine dubio in homine ambas qualitates naturae suae, quarum altera in flatu altera in aquae substantia est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, VII. 18:2)
aut quia omnia monosyllaba ad artem non pertinent et his licenter uti possumus, aut certe quia omne μόριον, id est particula, quae sui substantiam non habet, membrum putatur superioris orationis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 913)
inrita vana, substantiam non habentia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 951)

SEARCH

MENU NAVIGATION