라틴어 문장 검색

Milli passum dixit pro mille passibus et milli nummum pro mille nummis, aperteque ostendit mille et vocabulum esse et singulari numero dici et casum etiam capere ablativum, eiusque plurativum esse milia.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, V. 8:1)
Cum sacrum mihi, ait, ac reipublicae nomen, Praetextate, tuum inter vocabula diversi habitus refers, ammoneor non ludicrae, ut aestimo, quaestionis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 3:2)
Ianiculum huic, illi fuerat Saturnia nomen, etiam illud in promptu est, quod posteri quoque duos eis continuos menses dicarunt, ut December sacrum Saturni, Ianuarius alterius vocabulum possideret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 23:2)
Mensis September principalem sui retinet appellationem:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 36:1)
quem Germanici appellatione, Octobrem vero suo nomine Domitianus invaserat.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 36:2)
Nam illud nec consequi posse me spero, ut vocabula conprehendam quae singulis apud vos diebus adduntur, dum alios fastos variisque alios nominibus nuncupatis.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 3:2)
Nonnullis placet Idus dictas vocabulo Graeco, οἷον ἀπὸ τοῦ εἴδους, quod eo die plenam speciem luna demonstret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 16:3)
Dies autem postriduanos ad omnia maiores nostri cavendos putarunt, quos etiam atros velut infausta appellatione damnarunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 21:1)
Plene, ut arbitror, anni ac mensium constitutione digesta habet Horus quoque noster quod de dierum vocabulis et observatione consuluit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 37:1)
Hoc equidem mecum multum ac frequenter agitavi, quid sit quod solem modo Apollinem modo Liberum modo sub aliarum appellationum varietate veneremur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 1:2)
Nam quia sermo interpretatur cogitationes latentes, Ἑρμῆς ἀπὸ τοῦ ἑρμηνεύειν propria appellatione vocitatus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 5:3)
Et hinc natae sunt appellationes deorum sicut ceterorum qui ad solem certa et archana ratione referuntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 6:2)
Πατρὸς ἔχοντα νόον καὶ ἐπίφρονα βουλήν· unde nos quoque Ianum patrem vocamus, solem sub hac appellatione venerantes.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 42:2)
Sub hac ergo appellatione caelestis itineris sol, cum confecisset suum cursum, draconem confecisse dicebatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 59:3)
De Pythii cognomine sufficere ista potuissent, ni haec quoque ratio eiusdem appellationis ingereret.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 61:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION