라틴어 문장 검색

sed cum legione nova quam consules conscripserant, quinque milibus peditum, trecentis equitibus in Corsicam iussus est transire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 240:1)
quid Perseus, novus rex, omnis iniuriae insons, suo beneficio paternas simultates obliterans, meruit, cur soli omnium hostes ei simus?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 291:2)
quae novo facinore discussa res veteres etiam iras excitavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 303:2)
L. Postumius Albinus M. Popilius Laenas consules cum omnium primum de provinciis et exercitibus ad senatum rettulissent, Ligures utrique decreti sunt, ut novas ambo quibus eam provinciam obtinerent legiones - binae singulis decretae - et socium Latini nominis dena milia peditum et sescenos equites, et supplementum Hispaniae tria milia peditum Romanorum scriberent et ducentos equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 2:1)
intestinis externisque praeterea multis caedibus infamem nec ullo commendabilem merito praeferebant vulgo civitates tam pio erga propinquos, tam iusto in cives, tam munifico erga omnes homines regi, seu fama et maiestate Macedonum regum praeoccupati ad spernendam originem novi regni, seu mutationis rerum cupidi, seu quia omnia non obiecta esse Romanis volebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 45:1)
postulantibus deinde ut novos exercitus scribere aut supplementum veteribus liceret, utrumque negatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 107:2)
confudit et miscuit omnia in Thessalia Perrhaebiaque spe novarum tabularum, ut manu debitorum obnoxia sibi optimates opprimeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 141:1)
belli administratio ad novos consules reiecta est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 189:1)
hoc copiarum in Hispanias cum praetoribus novis portatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 194:1)
in suspensa civitate ad expectationem novi belli, nocturna tempestate columna rostrata in Capitolio bello Punico priore posita ob victoriam M. Aemilii consulis, cui collega Ser.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 205:1)
tertio praetor, gratia consulis absentis et Popiliae familiae precibus victus, idibus Martiis adesse reum iussit, quo die novi magistratus inituri erant honorem, ne diceret ius qui privatus futurus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 227:2)
agrum qua cuiusque sit possideri velle, nec novos statuere fines, sed veteres observare in animo habere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 248:1)
id se renovari, non quia probaret sed quia in nova possessione regni patienda omnia essent, passum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 261:4)
novum foedus si secure facere vellent, convenire prius de condicionibus debere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 262:1)
ceterum senatum iis non prius dari quam novi consules magistratum inissent placuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 275:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION