라틴어 문장 검색

itaque maxime commovent, quae contra spem expectationemque evenerunt, nec aliud est quare in domesticis minima offendant, in amicis iniuriam vocemus neglegentiam.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 167:1)
Cogitemus, quotiens ad ignoscendum difficiles erimus, an expediat nobis omnes inexorabiles esse.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 189:1)
Mortem liberis, egestatem sibi, ruinam domui imprecantur et irasci se negant non minus quam insanire furiosi.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 203:3)
Amicissimis hostes vitandique carissimis, legum nisi qua nocent immemores, ad minima mobiles, non sermone, non officio adiri faciles, per vim omnia gerunt, gladiis et pugnare parati et incumbere.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 203:4)
Id aliquando palam aperteque faciendum est, ubi minor vis mali patitur, aliquando ex occulto, ubi nimium ardet omnique impedimento exasperatur et crescit;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 2:3)
Ergo actiones nostrae nec parvae sint nec audaces et improbae, in vicinum spes exeat, nihil conemur, quod mox adepti quoque successisse miremur, Demus operam, ne accipiamus iniuriam, quia ferre nescimus.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 45:5)
Difficiles quoque et indomiti natura blandientem ferent.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 53:3)
Nam ut ulcera ad levem tactum, deinde etiam ad suspicionem tactus condolescunt, ita animus adfectus minimis offenditur, adeo ut quosdam salutatio et epistula et oratio et interrogatio in litem evocent.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 60:3)
Optimum est itaque ad primum mali sensum mederi sibi, tum verbis quoque suis minimum liber- tatis dare et inhibere impetum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 62:1)
nec video quare difficilis sit moderatio, cum sciam tyrannorum quoque tumida et fortuna et licentia ingenia familiarem sibi saevitiam repressisse.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 69:2)
atqui maximum remedium irae dilatio est, ut primus eius fervor relanguescat et caligo quae premit mentem aut residat aut minus densa sit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 75:2)
Nullum tam artum est iugum, quod non minus laedat ducentem quam repugnantem.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 100:6)
Nam cum Babylona oppugnaturus festinaret ad bellum, cuius maxima momenta in occasionibus sunt, Gynden late fusum amnem vado transire temptavit, quod vix tutum est, etiam cum sensit aestatem et ad minimum deductus est.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 126:3)
Carissimis enim irascimur, quod minora nobis praestiterint quam mente conceperimus quamque alii tulerint, cum utriusque rei paratum remedium sit.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 179:3)
Minus habeo quam speravi ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 180:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION