라틴어 문장 검색

Nam si victoriae superfuisset incultis moribus homo, et nocendi acerbitate conflagrans, Valentique ob similitudinem morum, et genitalis patriae vicinitatem, acceptus, occultas voluntates principis introspiciens, ad crudelitatem propensioris multas innocentium ediderat strages.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 2:1)
praeterea, quae legibus cauta sunt, quae persuasione etiamsi non omnium hominum, eius tamen civitatis aut gentis, in qua res agitur, in mores recepta sunt, ut pleraque in iure non legibus sed moribus constant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 107:1)
igitur iste sic praefectorius, sic senator, cuius moribus quod praeconia competentia non ex asse persolvo, generi sui moribus debeo, multorum plus quam bonorum odia commovit adhuc ignoranti mihi, adhuc amico, tamquam saeculo meo canere solus versu valerem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 7:1)
monstrat lupercal Panos Lycaei, dictum de more Parrhasio, id est ostendit lupercal Panos Lycaei, dicatum ex more Arcadico:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3442)
raptas sine more sabinas raptas spectaculo sine ullo exemplo, aut sine ullo bono more:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6352)
mores quia castae sunt, ut "illum adeo placuisse apibus mirabere morem";
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 51)
. . . . quia pertinet ad mores, quod ἦθοσ illi vocant, nos eam partem philosophiae de moribus appellare solemus, sed decet augentem linguam Latinam nominare moralem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 3:1)
Menaechmvs Vt hoc utimur maxime more moro molestoque multum, atque uti quique sunt optumi, maxume morem habent hunc:
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 4, scene 21)
Nec Macedonum haec erat culpa - nemo enim illorum quicquam ex patrio more labare sustinuit - sed Graecorum, qui professionem honestarum artium malis conruperant moribus, Agis quidem Argivus, pessimorum carminum post Choerilum conditor, et ex Sicilia Cleo, hic quidem non ingenii solum, sed etiam nationis vitio adulator, et cetera urbium suarum purgamenta, quae propinquis etiam maximorumque exercituum ducibus a rege inserebantur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 5장 9:1)
Itaque nullius caedes maiorem apud Graecos Alexandro excitavit invidiam, quod praeditum optimis moribus artibusque, a quo revocatus ad vitam erat, cum interfecto Clito mori perseveraret, non tantum occiderit, sed etiam torserit indicta quidem causa.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 8장 6:1)
Quod mus dum credit, laqueos ex more peredit, Liber et exiuit mox gattus, ut ante petiuit, Impaciensque more murem complectitur ore.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVIII. De mure et gatto 19:13)
Hos scelerum ritus, haec dirae carmina gentis Effera damnarat nimiae pietatis Erichtho, Inque novos ritus pollutam duxerat artem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:1)
Ius enim ac rationem in homine illo mulier habere creditur, quem ipsa morum probitate destitutum sua reddidit providentia [probum] atque laborum sollicitudine probiorem simul et morum consideratione compositum."
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 20:4)
Quandoquidem igitur mos, veluti summus sit humane vitae moderator et magistratus, curae sit imprimis ut mores bonos asciscamus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVII. [ = English XXXIX] DE CONSUETUDINE ET EDUCATIONE 1:18)
putat homo imperitus morum, agricola et rusticus, ista omnia quae vos per Sullam gesta esse dicitis more, lege, iure gentium facta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 49장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION