라틴어 문장 검색

ubi omnibus simul pronuntiaretur quid fieret neque omnes exaudirent, incerto imperio accepto alios ab se adicientes plus eo quod imperatum sit alios minus facere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 413:1)
deinde, quantum incresceret aestus, et voltus minus vigentes et voces segniores erant, et quidam incumbentes scutis nixique pilis stabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 460:2)
quam multi exercitus, quibus minus prospera pugnae fortuna fuit, intra vallum compulsi tempore suo, interdum momento post, eruptione facta victorem hostem pepulerunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 500:1)
quod si maturius pugnari coeptum esset, ut satis diei victoribus ad persequendum superesset, deletae omnes copiae forent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 536:1)
si iuvenis regnum accepisses, minus equidem mirarer ignorasse te, quam gravis aut amicus aut inimicus esset populus Romanus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 78:1)
si tum parum ignominiae pensum est, haec certe tam miserabilis ac supplex legatio etiam insolentioris, quam illa fuit, legationis satis magnum piaculum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 269:2)
utique petenda societas videbatur, non quae tutiores eos ab aliis faceret - nec enim timebant quemquam praeter Romanos - sed quae ipsis Romanis minus suspectos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 297:1)
Galba repente processit et a tribunis postulavit ut, quoniam hora iam octava diei esset, nec satis temporis ad demonstrandum haberet, cur L. Aemilium non iuberent triumphare, in posterum diem differrent et mane eam rem agerent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 429:1)
qui minus eadem histrioni sit lex quae summo viro?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol36)
qui sibi mandasset delegati ut plauderent quive quo placeret alter fecisset minus, eius ornamenta et corium uti conciderent.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene prol40)
M. Parum etiam, praeut futurum est, praedicas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1291)
At te ego faciam hodie proinde ac meritus es, ut minus valeas et miser sis, salvos domum si rediero:
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 170)
nam mihi quidem hercle qui minus liceat deo minitarier populo, ni decedat mihi, quam servolo in comoediis?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 3, scene 42)
quae amanti parcet, eadem sibi parcet parum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 335)
Dimidio minus opinor.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 463)

SEARCH

MENU NAVIGATION