라틴어 문장 검색

praeterea nihil est quod possis dicere ab omni corpore seiunctum secretumque esse ab inani, quod quasi tertia sit numero natura reperta.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 13:7)
usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:8)
id porro nihil esse potest nisi materiai concilium, quod inane queat rerum cohibere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:16)
Tum porro si nil esset quod inane vocaret, omne foret solidum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:18)
denique si nullam finem natura parasset frangendis rebus, iam corpora materiai usque redacta forent aevo frangente priore, ut nihil ex illis a certo tempore posset conceptum summum aetatis pervadere finem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 15:1)
ergo rerum inter summam minimamque quod escit, nil erit ut distet;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 16:6)
Denique si minimas in partis cuncta resolvi cogere consuesset rerum natura creatrix, iam nihil ex illis eadem reparare valeret propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta, non possunt ea quae debet genitalis habere materies, varios conexus pondera plagas concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 16:10)
nil prodesset enim calidum denserier ignem nec rare fieri, si partes ignis eandem naturam quam totus habet super ignis haberent.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 17:5)
amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis talibus in causis, ne dum variantia rerum tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 17:7)
sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint et fugitant in rebus inane relinquere purum, ardua dum metuunt, amittunt vera viai nec rursum cernunt exempto rebus inane omnia denseri fierique ex omnibus unum corpus, nil ab se quod possit mittere raptim, aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem, ut videas non e stipatis partibus esse.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 17:10)
nil referret enim quaedam decedere, abire atque alia adtribui mutarique ordine quaedam, si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 17:15)
credit enim sensus ignem cognoscere vere, cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 17:21)
quae cum magna modis multis miranda videtur gentibus humanis regio visendaque fertur rebus opima bonis, multa munita virum vi, nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se nec sanctum magis et mirum carumque videtur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 18:5)
] sin ita forte putas ignis terraeque coire corpus et aerias auras roremque liquoris, nil in concilio naturam ut mutet eorum, nulla tibi ex illis poterit res esse creata, non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 19:4)
nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis tam mortalis erit quam quae manifesta videmus ex oculis nostris aliqua vi victa perire.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 21:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION