라틴어 문장 검색

Haud sic magni conditor orbis:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, IV 7:1)
Magna uobis est, si dissimulare non uultis, necessitas indicta probitatis cum ante oculos agitis iudicis cuncta cernentis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:25)
Item, cui potest fieri additio, illo potest aliquid esse maius;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 7:1)
toti tempori quod praecessit, potest fieri additio temporis, ergo et toto tempore quod praecessit potest esse aliquid maius;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 7:2)
infinito autem nihil potest esse maius, ergo totum tempus quod praecessit non est infinitum;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 2 7:3)
Maior patet, quia prioritas et posterioritas naturae et simultas durationis compatiuntur se.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 3 13:8)
Maior patet, quia natura materialis nihil agit de novo nisi prius agatur ab alio:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 44:4)
Maior patet, quia, si omnia principia immediata alicuius effectus naturalis semper fuissent in eadem dispositione, ex eis non posset ille effectus nunc esse, cum prius non esset.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 45:6)
Sic verum dicit christianus, dicens mundum et motum primum esse novum, et primum hominem fuisse, et hominem redire vivum et eundem numero, et rem generabilem fieri sine generatione, cum tamen hoc concedatur possibile esse per causam cuius virtus est maior, quam sit virtus causae naturalis;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 54:5)
Si utroque istorum modorum intelligitur incorruptibile, tunc vera est propositio maior quae dicit:
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 65:6)
Item, virtus quae facit durationem aeternam, est virtus infinita, quia, si esset finita, tunc posset accipi virtus maior;
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 70:1)
Cum enim intellectus primus sit maximae virtutis in intellegendo, intellegibile autem quod intellegit sit nobilissimum quia sui ipsius essentia—quid enim nobilus potest intellectus divinus intellegere quam sit essentia divina?
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 2:9)
Unde cum nullum maius bonum possit homini contingere per intellectum speculativum quam cognitio universitatis entium quae sunt a prima principia et per hoc primi principii, sicut possibile est, et delectatio in illa, tunc sequitur quod superius conclusum est, quod summum bonum, quod est homini possibile secundum intellectum speculativum, est cognitio veri in singulis et delectatio in eadem.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 2:11)
Quid enim maius bonum potest homini contingere secundum intellectum practicum quam operari medium eligibile in omnibus actionibus humanis et in illa delectari?
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 3:2)
Hoc enim est maius bonum quod homo a deo recipere potest et quod deus homini dare potest in hac vita.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 5:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION