라틴어 문장 검색

At, qui in agris erant proximis flumini - frequentes autem vicos maxime in ripa habebant - ut videre totum amnem, qua prospici poterat, navigiis constratum et tot militum arma fulgentia, territi nova facie deorum exercitum et alium Liberum Patrem, celebre in illis gentibus nomen, adventare credebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 8장 6:1)
Tantumque in exercitum suorum intulere terroris, ut legatos mitterent gentem dedituros.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 8장 8:3)
Musicanis deinde in dicionem redactis urbi eorum praesidium inposuit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 8장 12:2)
Porticanus rex erat, qui se munitae urbi cum magna manu popularium incluserat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 8장 13:2)
Diruta igitur arce et omnibus captivis venundatis Sambi regis fines ingressus est multisque oppidis in fidem acceptis validissimam gentis urbem cuniculo cepit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 8장 16:1)
quippe in media ferme urbe armati terra existebant nullo suffossi specus ante vestigio facto.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 8장 17:2)
Renovato ergo proelio ex III milibus barbarorum DC caesi sunt, м capti, ceteri moenibus urbis inclusi.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 8장 22:3)
Barbaros ut prima spes fefellerat, se ipsos urbemque dediderunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 8장 32:1)
Rex erat Soeris, qui urbe deserta in montes profugerat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 8장 33:2)
Crederes non unius exercitus classem vehi, sed duorum navale inisse certamen.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 16:2)
Leonnato deinde praemisso, ut puteos foderet, qua terrestri itinere ducturus exercitum videbatur - quippe sicca erat regio - , ipse cum copiis subsistit vernum tempus expectans.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 3:2)
Interim et urbes plerasque condidit et Nearcho atque Onesicrito nauticae rei peritis imperavit, ut validissimas navium deducerent in Oceanum progressique, quoad tuto possent, naturam maris noscerent:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 4:1)
Iamque mitigata hieme et navibus, quae inutiles videbantur, crematis terra ducebat exercitum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 6:1)
Ibi maiorem exercitus partem Hephaestioni tradidit, levem armaturam cum Ptolomaeo Leonnatoque partitus est.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 9:5)
In hac quoque regione urbem condidit, deductique sunt in eam Arachosii.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 10:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION