라틴어 문장 검색

Sine eum tristem appellent et inimicum processibus suis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 3:8)
in Graecis hanc licentiam tuleris;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 40 11:2)
quo enim nomine potius sophismata appellem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 8:6)
Si utique vis verborum ambiguitates diducere, I hoc nos doce, beatum non eum esse, quem vulgus appellat, ad quem pecunia magna confluxit, sed illum, cui bonum omne in animo est, erectum et excelsum et mutabilia calcantem, qui neminem videt, cum quo se conmutatum velit, qui hominem ea sola parte aestimat, qua homo est, qui natura magistra utitur, ad illius leges conponitur, sic vivit, quomodo illa praescripsit, cui bona sua nulla vis excutit, qui mala in bonum vertit, certus iudicii, inconcussus, intrepidus, quem aliqua vis movet, nulla perturbat, quem fortuna, cum quod habuit telum nocentissimum vi maxima intorsit, pungit, non vulnerat, et hoc raro.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 9:1)
Quid me detines in eo, quem tu ipse pseudomenon appellas, de quo tantum librorum conpositum est ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 10:1)
Dominum patrem familiae appellaverunt, servos, quod etiam in mimis adhuc durat, familiares.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 14:2)
Hunc quem Graeci oestron vocant pecora peragentem et totis saltibus dissipantem, asilum nostri vocabant.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 2:2)
Graecos, Romanos, Parthos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 12:5)
Poeta communiter dicitur, omnibus enim versus facientibus hoc nomen est, sed iam apud Graecos in unius notam cessit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 17:3)
Sextium ecce cum maxime lego, virum acrem, Graecis verbis, Romanis moribus philosophantem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 7:1)
Duram tibi legem videor ponere, cum poetarum Graecorum maximus ius flendi dederit in unum dumtaxat diem, cum dixerit etiam Niobam de cibo cogitasse ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 2:1)
Quidni ego illos honoris causa semper appellem ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 64 9:4)
plenus his figuris est, quas Plato ideas appellat, inmortales, inmutabiles, infatigabiles.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 7:5)
Quid est in tormentis, quid est in aliis, quae adversa appellamus, mali ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 26:1)
habet tubicen quoque Graecus et praeco concursum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION