라틴어 문장 검색

Bis sex caelestes medio Iove sedibus altis augusta gravitate sedent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 8:1)
Utque novus serpens posita cum pelle senecta luxuriare solet squamaque nitere recenti, sic, ubi mortales Tirynthius exuit artus, parte sui meliore viget maiorque videri coepit et augusta fieri gravitate verendus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 21:3)
Et quoniam deus ora movet, sequar ora moventem rite deum Delphosque meos ipsumque recludam aethera et augustae reserabo oracula mentis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 14:1)
tarda sit illa dies et nostro serior aevo, qua caput Augustum, quem temperat, orbe relicto accedat caelo faveatque precantibus absens!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 75:7)
ignoscant augusta mihi loca dique locorum!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 139)
cum quaedam spatientur in hoc, ut amator eodem conveniat, quare porticus ulla patet . quis locus est templis augustior?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1127)
" quod ut esse putarem, augurium monti querna corona dabat, cuius ut accepi dominum, " non fallimur," inquam, et magni verum est hanc Iovis esse domum, cur tamen opposita velatur ianua lauro, cingit et augustas arbor opaca comas?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 121)
si semel optandum est, Augusti numen adora, et, quem sensisti, rite precare deum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 85)
si tibi tale fretum quondam, Leandre, fuisset, non foret augustae mors tua crimen aquae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1018)
ecce deum in numero formatus et aeneus adstat Graius homo augustaque Numae praefulget in arce.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권48)
nec terrestre deam decuit mortalis obire coniugium, nec caelicolam descendere ephebum virginis ad vitium furtivoque igne calere, sed venus augusto de sanguine femina vili privatoque viro vetitum per dedecus haesit;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권67)
tandem deprendere rectum doctus iter caput augustum diademate cinxit appellans patrem patriae, populi atque senatus rectorem, qui militiae sit ductor et idem dictator censorque bonus morumque magister, tutor opum, vindex scelerum, largitor honorum.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2155)
quod genus ut sceleris iam nesciat aurea Roma, te precor, Ausonii dux augustissime regni, et tam triste sacrum iubeas, ut cetera, tolli.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2381)
"is ipse tantum non habet argenteorum aenigmatum Augustus arcem possidens, cui nummus omnis scribitur."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.39)
quin et frequentes angeli stant ac loquuntur comminus, quorum unus ore augustior conpellat his dictis virum:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.86)

SEARCH

MENU NAVIGATION