라틴어 문장 검색

cum hic status rerum in Asia Graeciaque et Macedonia esset, vixdum terminato cum Philippo bello, pace certe nondum perpetrata, ingens in Hispania ulteriore coortum est bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 271:1)
omnibus Graeciae civitatibus hanc pacem approbantibus soli Aetoli decretum decem legatorum clam mussantes carpebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 382:1)
cur enim alias Romanis tradi urbes nec nominari eas, alias nominari et sine traditione liberas iuberi esse, nisi quod, quae in Asia sint, liberentur, longinquitate ipsa tutiores, quae in Graecia sint, ne nominatae quidem intercipiantur, Corinthus et Chalcis et Oreus cum Eretria et Demetriade?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 383:2)
dubitabatur enim de Corintho et Chalcide et Demetriade, quia in senatus consulto, quo missi decem legati ab urbe erant, ceterae Graeciae atque Asiae urbes haud dubie liberabantur, de iis tribus urbibus legati, quod tempora rei publicae postulassent, id e re publica fideque sua facere ac statuere iussi erant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 385:1)
ibi consilia de libertate Graeciae dies prope totos in concilio decem legatorum agitabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 388:2)
Isthmiorum statum ludicrum aderat, semper quidem et alias frequens cum propter spectaculi studium insitum genti, quo certamina omnis generis artium viriumque et pernicitatis visuntur, tum quia propter opportunitatem loci, per duo diversa maria omnium rerum usus ministrantis humano generi, concilium Asiae Graeciaeque is mercatus erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 394:1)
tum vero non ad solitos modo usus undique convenerant, sed expectatione erecti, qui deinde status futurus Graeciae, quae sua fortuna esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 396:1)
vix cuiquam persuadebatur Graecia omni cessuros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 396:3)
una voce praeconis liberatas omnis Graeciae atque Asiae urbes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 411:2)
qui cum se missurum extemplo legatos respondisset, Cornelius Thermopylas, ubi frequens Graeciae statis diebus esse solet conventus - Pylaicum appellant - venit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 432:1)
Aetolorum principes alii leniter questi sunt quod non idem erga suam gentem Romanorum animus esset post victoriam qui in bello fuisset, alii ferocius incusarunt non modo vinci sine Aetolis Philippum, sed ne transire quidem in Graeciam Romanos potuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 435:1)
cum haec in Graecia Macedoniaque et Asia gererentur, Etruriam infestam prope coniuratio servorum fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 439:1)
ingenti classe, egregio terrestri exercitu in Europam eum traiecisse et nisi avertisset vana spes, ex vaniore rumore orta, Aegypti invadendae, mox bello Graeciam arsuram fuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 536:1)
cui si Argos velut arcem Peloponneso impositam tenere liceat, deportatis in Italiam Romanis exercitibus nequiquam liberatam a Philippo Graeciam fore, pro rege si nihil aliud longinquo, vicinum tyrannum dominum habituram.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 538:1)
pax petenti Philippo Graecia liberata data est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXIII Periocha5)

SEARCH

MENU NAVIGATION