라틴어 문장 검색

Re frumentaria praeparata confirmatisque militibus et satis longo spatio temporis a Dyrrachinis proeliis intermisso, quo satis perspectum habere militum animum videretur, temptandum Caesar existimavit, quidnam Pompeius propositi aut voluntatis ad dimicandum haberet.
(카이사르, 내란기, 3권 84:1)
Itaque exercitum ex castris eduxit aciemque instruxit, primum suis locis pauloque a castris Pompei longius, continentibus vero diebus, ut progrederetur a castris suis collibusque Pompeianis aciem subiceret.
(카이사르, 내란기, 3권 84:2)
Pompeius, qui castra in colle habebat, ad infimas radices montis aciem instruebat semper, ut videbatur, exspectans, si iniquis locis Caesar se subiceret.
(카이사르, 내란기, 3권 85:1)
His constitutis rebus, signo iam profectionis dato tabernaculisque detensis animadversum est paulo ante extra cotidianam consuetudinem longius a vallo esse aciem Pompei progressam, ut non iniquo loco posse dimicari videretur.
(카이사르, 내란기, 3권 85:3)
Pompeius quoque, ut postea cognitum est, suorum omnium hortatu statuerat proelio decertare.
(카이사르, 내란기, 3권 86:1)
Hoc laudans Pompeius idem iuravit;
(카이사르, 내란기, 3권 87:9)
Caesar, cum Pompei castris appropinquasset, ad hunc modum aciem eius instructam animadvertit.
(카이사르, 내란기, 3권 88:1)
Erant in sinistro cornu legiones duae traditae a Caesare initio dissensionis ex senatus consulto;
(카이사르, 내란기, 3권 88:2)
In eo loco ipse erat Pompeius.
(카이사르, 내란기, 3권 88:4)
Has firmissimas se habere Pompeius existimabat.
(카이사르, 내란기, 3권 88:7)
Ipse contra Pompeium constitit.
(카이사르, 내란기, 3권 89:7)
Sed Pompeius suis praedixerat, ut Caesaris impetum exciperent neve se loco moverent aciemque eius distrahi paterentur;
(카이사르, 내란기, 3권 92:2)
Quod nobis quidem nulla ratione factum a Pompeio videtur, propterea quod est quaedam animi incitatio atque alacritas naturaliter innata omnibus, quae studio pugnae incenditur;
(카이사르, 내란기, 3권 92:6)
Eodem tempore equites ab sinistro Pompei cornu, ut erat imperatum, universi procucurrerunt, omnisque multitudo sagittariorum se profudit.
(카이사르, 내란기, 3권 93:4)
Quorum impetum noster equitatus non tulit, sed paulatim loco motus cessit, equitesque Pompei hoc acrius instare et se turmatim explicare aciemque nostram a latere aperto circumire coeperunt.
(카이사르, 내란기, 3권 93:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION