라틴어 문장 검색

sed redit in rabiem scelerumque inmane resumit ingenium sacrasque fores praedivitis aulae intrat et Arcadium mixto terrore precatur:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:68)
pater Aeacus horret intrantemque etiam latratu Cerberus urget.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:271)
seu circum trabeis fulgentibus aureus intres, seu celebres ludos, solio seu fultus eburno cingas iure forum, denso seu turbine vulgi circumfusa tuae conscendant rostra secures.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:102)
Itaque cum ablegabuntur, in ea loca perducendi sunt, quibus nullum impascitur pecus, ne adventu suo etiam illi tabem afferant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 5장 2:1)
Nam et enixae 4 et vetustae,5 quod gignere desierunt, summovendae sunt, et utique taurae, quae locum fecundarum occupant, ablegandae vel aratro domandae;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 22장 1:2)
Itaque vel in longinqua pascua marem placet ablegari, vel ad praesepia contineri:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 27장 8:2)
In ea singulidextro laevoque pariete aditus ad utramque cellam faciendi sunt, iuncti parieti, qui est intrantibus adversus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 3장 2:3)
Itaque ex iisdem rebus fumus etiam in aditu loci faciendus est, qui propulset intrare tentantes.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 10:3)
pavidos et conscientia vaecordes intrat metus venisse patrum iussu qui inrita facerent quae per seditionem expresserant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 39장3)
tua, dive Auguste, caelo recepta mens, tua, pater Druse, imago, tui memoria isdem istis cum militibus, quos iam pudor et gloria intrat, eluant hanc maculam irasque civilis in exitium hostibus vertant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 43장6)
at si mare intretur, promptam ipsis possessionem et hostibus ignotam, simul bellum maturius incipi legionesque et commeatus pariter vehi;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 5장7)
interea pulcherrimum augurium, octo aquilae petere silvas et intrare visae imperatorem advertere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 17장2)
tum extrema Asiae Perinthumque ac Byzantium, Thraecias urbes, mox Propontidis angustias et os Ponticum intrat, cupidine veteres locos et fama celebratos noscendi;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 54장2)
Flaccus in Thraeciam transgressus per ingentia promissa quamvis ambiguum et scelera sua reputantem perpulit ut praesidia Romana intraret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 67장1)
ipsum quippe asperrimo hiemis Ticinum usque progressum neque abscedentem a corpore simul urbem intravisse;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 5장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION