라틴어 문장 검색

cuius damnatus voti cum victor Romam revertisset, dictatura se abdicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 290:2)
Licinius Stolo lege lata damnatus est, quod plus quingentis iugeribus agri possideret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VII Periocha11)
sed cum aut morte tua sancienda sint consulum imperia aut impunitate in perpetuum abroganda, nec te quidem, si quid in te nostri sanguinis est, recusare censeam quin disciplinam militarem culpa tua prolapsam poena restituas - i, lictor, deliga ad palum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 96:1)
sicut proditur tamen res, ne cui auctorum fidem abrogaverim, exponenda est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 257:1)
ex quibus ad centum septuaginta damnatae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 264:2)
non noxae eximitur Q. Fabius, qui contra edictum imperatoris pugnavit, sed noxae damnatus donatur populo Romano, donatur tribuniciae potestati precarium non iustum auxilium ferenti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 499:1)
Minucia virgo Vestalis incesti damnata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri VIII Periocha7)
Frusinates tertia parte agri damnati, quod Hernicos ab eis sollicitatos compertum, capitaque coniurationis eius quaestione ab consulibus ex senatus consulto habita virgis caesi ac securi percussi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 4:2)
et ab aedilibus plebeiis L. Aelio Paeto et C. Fulvio Curvo ex multaticia item pecunia, quam exegerunt pecuariis damnatis, ludi facti pateraeque aureae ad Cereris positae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 320:1)
eo anno Q. Fabius Gurges, consulis filius, aliquot matronas ad populum stupri damnatas pecunia multavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 447:1)
ceterum hoc demum anno ut aedem etiam fieri senatus iuberet bis eiusdem voti damnata re publica in religionem venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 546:1)
eodem anno ab aedilibus curulibus qui ludos fecerunt damnatis aliquot pecuariis, via a Martis silice ad Bovillas perstrata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 679:1)
L. Postumius consularis, quoniam, cum exercitui praeesset, opera militum in agro suo usus erat, damnatus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XI Periocha7)
sextilia, virgo Vestalis, damnata incesti viva defossa est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XIIII Periocha9)
tuccia, virgo Vestalis, incesti damnata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XX Periocha5)

SEARCH

MENU NAVIGATION