라틴어 문장 검색

nam ubi voluntas ab omni cupiditate sincera non est, etsi assit iustitia, non tamen omnino inest in fulgore sue puritatis:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:14)
Ad evidentiam primi notandum quod iustitie maxime contrariatur cupiditas, ut innuit Aristotiles in quinto ad Nicomacum.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:33)
Remota cupiditate omnino, nichil iustitie restat adversum;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:34)
Et hoc metu cupiditatis fieri oportet, de facili mentes hominum detorquentis.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:36)
Ubi ergo non est quod possit optari, inpossibile est ibi cupiditatem esse:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:37)
Preterea, quemadmodum cupiditas habitualem iustitiam quodammodo, quantumcunque pauca, obnubilat, sic karitas seu recta dilectio illam acuit atque dilucidat.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:43)
cupiditas nanque, perseitate hominum spreta, querit alia;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:48)
Propter quod bene Galienus inquit "tales duplici tempore indigere ad scientiam acquirendam". 7.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 13:22)
Qualiter autem se habuerit orbis ex quo tunica ista inconsutilis cupiditatis ungue scissuram primitus passa est, et legere possumus et utinam non videre. 4.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 16:8)
Quod autem romanus populus bonum prefatum intenderit subiciendo sibi orbem terrarum, gesta sua declarant, in quibus, omni cupiditate summota que rei publice semper adversa est, et universali pace cum libertate dilecta, populus ille sanctus pius et gloriosus propria commoda neglexisse videtur, ut publica pro salute humani generis procuraret.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 14:14)
quia si aliquid, ut finis ipsius iuris, absque iure obtineretur, ita esset finis iuris, hoc est comune bonum, sicut exhibitio facta de male acquisito est elimosina;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 17:44)
Sed romanus populus per duellum acquisivit Imperium:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 31:14)
Et iam manifestum est quod romanus populus per duellum acquisivit Imperium:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 32:8)
ergo de iure acquisivit;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 32:9)
Quidam vero alii, quorum obstinata cupiditas lumen rationis extinxit—et dum ex patre dyabolo sunt, Ecclesie se filios esse dicunt—non solum in hac questione litigium movent, sed sacratissimi principatus vocabulum aborrentes superiorum questionum et huius principia inpudenter negarent. 9.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 3:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION