라틴어 문장 검색

ad hancine igitur vitam Telamonem illum revocabis, ut leves aegritudinem, et si quem tuorum adflictum maerore videris, huic acipenserem potius quam aliquem Socraticum libellum dabis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 43:1)
existumant enim diis inmortalibus se facilius satis facturos, si eorum plaga perculsi adflictos se et stratos esse fateantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 72:5)
Quid autem est non miserius solum, sed foedius etiam et deformius quam aegritudine quis adflictus debilitatus iacens?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 35:3)
eodem enim vitio est ecfusio animi in laetitia quo in dolore contractio, eademque levitate cupiditas est in appetendo qua laetitia in fruendo, et ut nimis adflicti molestia, sic nimis elati laetitia iure iudicantur leves;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 66:4)
etsi enim omnis animi perturbatio gravis est nec multum differt ab amentia, tamen [ita] ceteros, cum sunt in aliqua perturbatione aut metus aut laetitiae aut cupiditatis, commotos modo et perturbatos dicere solemus, at eos, qui se aegritudini dediderunt, miseros adflictos aerumnosos calamitosos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 82:4)
Non taces inquit gladiator obscene, quem de . . . ruina harena dimisit?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 9:8)
ergo me non ruina terra potuit haurire?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 81:3)
Illum bellantem arma decipiunt, illum diis vota reddentem penatium suorum ruina sepelit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 115:21)
Namque - hoc dedecoris populo morumque ruina - non homo pulsus erat, sed in uno victa potestas Romanumque decus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 119:24)
Tuque ingenti satiare ruina, pallida Tisiphone, concisaque vulnera mande:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 121:13)
Mox flumina montibus altis undabant modo nata, sed haec quoque - iussa putares - stabant,et vincta fluctus stupuere ruina, et paulo ante lues iam concidenda iacebat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 123:4)
Ruinam metuens aquila ramis desidet;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Secundus, Aquila, feles, et aper.13)
Unum promorat vix pedem triclinio, Ruina camerae subito oppressit ceteros;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.16)
iam vadum subitum ruinaque montis litora obstantia.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 11:3)
Iam quassatis circumiacentibus tectis, quamquam in aperto loco, angusto tamen, magnus et certus ruinae metus.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION