라틴어 문장 검색

adiciendaque quaedam ex media materia, praecipueque uel ex pruna cerebellum uel pisciculus et his similia.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 11:4)
Qui meliusculus esse coepit, adicere debet exercitationes, frictiones, cibos, deinde ipse se suppresso spiritu perfricare, diu abstinere a uino, balneo, uenere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 14:5)
Mediis autem diebus uires eius erunt nutriendae, quibusdam praeter ea, quae supra scripta sunt, adiectis.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 5:3)
unguatur oleo ueteri, adiecto aceto et nitro;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 7:2)
Medicamentum eo tempore ulceri est sucus adsumptus uel porri uel marrubii, et omni cibo porrum ipsum adiectum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 13:1)
caput radere, idque perfundere aqua calida uel marina uel certe salsa, sic ut ei sulpur quoque adiciatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 3장 3:2)
Vbi per haec idoneus aliquis balneo factus eoque usus est, adiciendus est cibo pisciculus aut caro, sic tamen ne protinus iustus modus cibi sumatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 5장 6:6)
nonnumquam etiam in calidum oleum totum descendere, uel in aquam calidam, in qua faenum Graecum decoctum sit et adiecta olei pars tertia.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 5:4)
sorbitiones, quibus laser sit adiectum, aut in quibus porrum incoctum tabuerit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 10장 4:4)
ouum sorbile sulpure adiecto;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 10장 4:5)
Valens etiam medicamentum est radiculae sucus, ualentius acidi Punici mali cum pari modo suci, qui ex dulci Punico malo est, adiecto etiam intubi suco et mentae, sed huius minima parte;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 10:1)
Quae quibus temporibus danda sint, ex ratione uel adiectae uel leuatae febris apparebit, sic ut in remissione quam maxima dentur, cum eo tamen, ut sciamus non esse eius generis tussi aridas fauces committendas:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 5:1)
et prioribus cibis adicere ex holeribus porrum, ex carne ungulas et summa trunculorum, atque pisciculos, sic ut diu nihil nisi molle et lene sumatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 14장 4:7)
Inponenda extrinsecus cataplasmata, primum quae reprimant, deinde calida quae diducant, quibus recte iris uel apsinthium adicitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 15장 2:4)
Ex quibus quaedam per se esse, quaedam adicere uel sorbitioni uel potioni licet, sic tamen, ut parce adsumantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 15장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION