라틴어 문장 검색

Etenim cum sic te, sic Bassum diligamus, ut et illum cuiuscumque et tuum quemcumque quaestorem in petendis honoribus omni ope labore gratia simus iuvaturi, perquam iucundum nobis erit, si in eundem iuvenem studium nostrum et amicitiae meae et consulatus tui ratio contulerit, si denique precibus meis tu potissimum adiutor accesseris, cuius et suffragio senatus libentissime indulgeat et testimonio plurimum credat.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 15 13:1)
ego precum tuarum minister adiutor particeps ero.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 9 2:3)
Adest provinciae legatus, attulit decretum concilii ad Caesarem, attulit ad multos principes viros, attulit etiam ad nos Vareni advocatos.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 6 1:4)
habeo decretum provinciae.'
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 6 4:6)
Quod quidem paulisper cum magna sua laude intermisit et posuit, a Corellio nostro ex liberalitate imperatoris Nervae emendis dividendisque agris adiutor assumptus.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 31 4:1)
Ut decreta quibus damnati erant proferebantur, ita nulla monumenta quibus liberati probarentur.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 31 4:4)
allegabat tamen pro restitutione et libellum a se Domitiano datum et epistulas eius ad honorem suum pertinentes et decretum Prusensium.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 58 3:3)
hanc colet ante diem qua, quae decreta merenti, venit honoratis laurea digna comis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 241)
extant decreta, quibus nos laudat et inmunes publica cera facit, conveniens miseris et quamquam gloria non est, proxima dant nobis oppida munus idem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 939)
Talia nequiquam toto Venus anxia caelo verba iacit superosque movet, qui rumpere quamquam ferrea non possunt veterum decreta sororum, signa tamen luctus dant haud incerta futuri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 70:1)
nec mea decreto damnasti facta senatus, nec mea selecto iudice iussa fuga est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 159)
restat ut et fatum similis dementia cunctis aedibus inponat, paries ut quisque sub astro fundatus structusque suo, qua sorte maneret, quando autem rueret, primis acceperit horis, adscribunt saxis Lachesis male fortia fila, tectorumque trabes fusis pendere rotatis credunt, atque ipsis tribuunt decreta tigillis, ceu distet cuius stellae sit fraxinus ortu eruta, quae summum conscenderet ardua culmen, denique nulla hominum res est, nulla actio mundi, cui non fatalem memorent incumbere sortem.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2160)
"hoc namque decretum cape:"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.17)
verum si augeam, Aut etiam adiutor sim eius iracundiae, Insaniam profecto cum illo;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 1, scene 2117)
Postremo, hodie in psaltria hac emenda hic adiutor fruit, Hic curavit:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 927)

SEARCH

MENU NAVIGATION