라틴어 문장 검색

sepulcrum permissum arbitrio sine sordibus exstrue:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit. 1:42)
neque enim hoc concesserim, rationem rectae honestaeque vitae (ut quidam putaverunt) ad philosophos relegandam, cum vir ille vere civilis et publicarum privatarumque rerum administrationi accommodatus, qui regere consiliis urbes, fundare legibus, emendare iudiciis possit, non alius sit profecto quam orator.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 11:1)
nomen tamen sibi insolentissimum arrogaverunt, ut soli studiosi sapientiae vocarentur, quod neque summi imperatores neque in consiliis rerum maximarum ac totius administratione rei publicae clarissime versati sibi unquam vindicare sunt ausi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 15:3)
Graecorum quidem plurimi omne hoc contionale esse iudicaverunt et in sola reipublicae administratione posuerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 230:5)
adiicit Theophrastus ab oratione principium, quale videtur esse Demosthenis pro Ctesiphonte, ut sibi dicere suo potius arbitrio liceat rogantis quam eo modo, quem actione accusator praescripserit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 41:1)
verius autem iudico, non nostram administrationem sed ipsam rem quam aggredimur, id est argumentum, quo aliquid probaturi sumus, etiamsi nondum verbis explanatum, iam tamen mente conceptum, epichirema dici.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 98:2)
aliud enim alii docere prius expedit, alioqui semper petitoris arbitrio diceretur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 9:1)
at vir civilis vereque sapiens, qui se non otiosis disputationibus, sed administrationi rei publicae dediderit, a qua longissime isti, qui philosophi vocantur, recesserunt, omnia, quae ad efficiendum oratione quod proposuerit valent, libenter adhibebit, cum prius quid honestum sit efficere in animo suo constituerit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 36:1)
minus idem ordo valebit in oratione, praesertim totus nostro arbitrio constitutus, cum tantum ille valeat alternus?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 133:2)
quis denique in ipsa, quam maxime plerique praecipiunt, rei publicae administratione versatus est?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 59:2)
sed neque alia multa ad arbitrium eorum facienda sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 154:2)
hoc quidem quis hominum liberi modo sanguinis sustineat petulans esse ad alterius arbitrium?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 154:3)
Paucorum arbitrio belli domique agitabatur;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 41장9)
Ut potestas maior absit, nemo non servus habet in te vitae necisque arbitrium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 8:2)
Quamdiu quidem illi licet suo arbitrio res suas ordinare, se contentus est et ducit uxorem;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION