라틴어 문장 검색

egregie vero Cicero pro Milone insidiatorem primum Clodium ostendit, tum addidit ex abundanti, etiamsi id non fuisset, talem tamen civem cum summa virtute interfectoris et gloria necari potuisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 265:1)
In eo, quod convenit, quid adversarius fateatur, quid nos;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 278:2)
iusiurandum litigatores aut offerunt aut non recipiunt oblatum, aut ab adversario exigunt aut recusant, cum ab ipsis exigatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 25:1)
offerre suum sine illa condicione, ut vel adversarius iuret, fere improbum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 25:2)
At is, qui defert, agere modeste videtur, cum litis adversarium iudicem faciat, et eum cuius cognitio est onere liberat, qui profecto alieno iureiurando stari quam suo mavult.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 28:1)
quae excusatio si deerit, hoc unum relinquetur, ut invidiam sibi quaeri ab adversario dicat atque id agi, ut in causa, in qua vincere non possit, queri possit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 29:2)
Sed nobis adolescentibus seniores in agendo facti praecipere solebant, ne temere unquam iusiurandum deferremus, sicut neque optio iudicis adversario esset permittenda nec ex advocatis partis adversae iudex eligendus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 30:1)
multum igitur domi ante versandi, variis percontationibus, quales haberi ab adversario possint, explorandi sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 42:2)
nam frequenter subiici ab adversario solent et omnia profutura polliciti diversa respondent et auctoritatem habent non arguentium illa, sed confitentium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 43:1)
explorandum igitur, quas causas laedendi adversarium adferant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 44:1)
illae vero pessimae artes, testem subornatum in subsellia adversarii mittere, ut inde excitatus plus noceat vel dicendo contra reum cum quo sederit, vel, cum adiuvisse testimonio videbitur, faciendo ex industria multa immodeste atque intemperanter, per quae non a se tantum dictis detrahat fidem, sed ceteris quoque, qui profuerant, auferat auctoritatem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 63:1)
si quid inter utramque partem convenit, si quid probatum est, denique cuicunque adversarius non contradicit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 107:2)
fit etiam ex duobus, quorum necesse est alterum verum, eligendi adversario potestas, efficiturque, ut, utrum elegerit, noceat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 163:1)
nam illa, qua plurimum est Socrates usus, hanc habuit viam, ut cum plura interrogasset, quae fateri adversario necesse esset, novissime id, de quo quaerebatur, inferret, ut simile concessis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 223:1)
nonnunquam contingit iudicis quoque aut adversarii aut eius, qui ex diverso agit, dictum aliquid aut factum adsumere ad eorum, quae intendimus, fidem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 263:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION