라틴어 문장 검색

anne aliquid sperare potest haec inguinis aegri canities?
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X89)
Praeterea minimus gelido iam in corpore sanguis febre calet sola, circumsilit agmine facto morborum omne genus, quorum si nomina quaeras, promptius expediam quot amaverit Opapia moechos, quot Themison aegros autumno occident uno, quot Basilus socios, quot circumscripserit Hirrus pupillos;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X94)
Catullus, pro cuius reditu tot pono altaria, parvos tres habet heredes, libet expectare quis aegram et claudentem oculos gallinam inpendat amico tam sterili;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII29)
nam si Libitinam evaserit aeger, delebit tabulas inclusus carcere nassae post meritum sane mirandum atque omnia soli forsan Pacuvio breviter dabit, ille superbus incedet victis rivalibus.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII35)
Accipe quae contra valeat solacia ferre et qui nec cynicos nec stoica dogmata legit a cynicis tunica distantia, non Epicurum suspicit exigui laetum plantaribus horti, curentur dubii medicis maioribus aegri:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII48)
quid enim sperare nocentibus aegris concessum?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII91)
Et pretium rogationis statim socii flagitare, cum inparem Drusum aegrumque rerum temere motarum matura, ut in tali discrimine, mors abstulit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO DRUSIANA 9:2)
Expediebat ergo quasi aegrae sauciaeque rei publicae quiescere quomodocumque, ne volnera curatione ipsa rescinderentur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CIVILE SUB LEPIDO 4:1)
nec nox ulla diem neque noctem aurora secutast, quae non audierit mixtos vagitibus aegris ploratus, mortis comites et funeris atri.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 13:18)
non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri, in nullo caput interea sit forte dolore.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 3:7)
Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum cernimus et flecti medicina posse videmus, id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 13:6)
debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 22:9)
'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 24:6)
'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris luctibus indulges?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 25:3)
nam nihil aegrius est quam res secernere apertas ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 16:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION