라틴어 문장 검색

Clementia est temperantia animi in potestate ulciscendi.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, C10)
Clementia in quamcumque domum venerit, felicem eam tranquillamque praestabit.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, C11)
Haec clementia principem decet, ut, quocumque venerit, mansuetiora omnia faciat.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, G, H8)
Lassa crudelitas non est vocanda clementia.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, L, M2)
Nullum ex omnibus clementia magis quam regem aut praelatum decet.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, N40)
Peccandi verecundiam facit ipsa clementia regentis.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, P7)
Severitatem abditam, clementiam in procinctu habe.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, S12)
Metus improbos compescit, non clementia.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 357)
Perpetuo vincit, qui utitur clementia.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 557)
Res magnae clementiae est, indulgendo corrigere peccata quam vindicando.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 661)
Cum igitur in omnibus nos aliter disponitis quam ceteros nocentes, ad unum contendendo, ut de eo nomine excludamur (excludimur enim si faciamus quae faciunt non Christiani), intellegere potestis non scelus aliquod in causa esse, sed nomen, quod quaedam ratio aemulae operationis insequitur, hoc primum agens, ut homines nolint scire pro certo quod se nescire pro certo sciunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 18:1)
Ideo et credunt de nobis quae non probantur, et nolunt inquiri, ne probentur non esse quae malunt credidisse, ut nomen illius aemulae rationis inimicum praesumptis, non probatis criminibus de sua sola confessione damnetur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 19:1)
ut ab aemulis, quam a suis sociis eradicandi iudicarentur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 5장 8:2)
Recipite interim hanc fabulam, similis est vestris, dum ostendimus quomodo Christus probetur et qui penes vos eiusmodi fabulas aemulas ad destructionem veritatis istiusmodi praeministraverint.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 14:1)
Iam ergo subiecta est Christianis divinitas vestra, nec divinitas deputanda est quae subdita est homini et, si quid ad dedecus facit, aemulis suis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 23장 8:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION